라틴어 문장 검색

nec ante omissa cunctatio quam Vitellius suis artibus id perpetrandum sumpsit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 5장4)
igitur excitis quorum de sententia petitus rex, positisque castris apud Zeugma, unde maxime pervius amnis, postquam inlustres Parthi rexque Arabum Acbarus advenerat, monet Meherdaten barbarorum impetus acris cunctatione languescere aut in perfidiam mutari:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 12장5)
ea munimenta dux Romanus, quamquam sine robore legionum socialis copias ducebat, perrumpere adgreditur et distributis cohortibus turmas quoque peditum ad munia accingit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 31장5)
Cumanus et Felix cunctationem adferebant, quia Claudius causis rebellionis auditis ius statuendi etiam de procuratoribus dederat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장8)
teneret antiqua munia senatus, consulum tribunalibus Italia et publicae provinciae adsisterent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 4장7)
quippe Syria transmotae legiones, pace longa segnes, munia castrorum aegerrime tolerabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장2)
his atque talibus inritamentis non longa cunctatio interponitur, sed accepto aditu Poppaea primum per blandimenta et artes valescere, imparem cupidini se et forma Neronis captam simulans;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 46장3)
Iam Suetonio quarta decima legio cum vexillariis vicesimanis et proximis auxiliares, decem ferme milia armatorum erant, cum omittere cunctationem et congredi acie parat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 34장1)
si cunctatione deliqui, virtute corrigam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 2장8)
ne dux quidem obniti adversis, sed cuncta militiae munia deseruerat, missis iterum ad Corbulonem precibus, veniret propere, signa et aquilas et nomen reliquum infelicis exercitus tueretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 11장3)
cuncta eo die munia consulis impleverat conviviumque celebrabat, nihil metuens an dissimulando metu, cum ingressi milites vocari eum a tribuno dixere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 69장2)
nemine nominatim compellato patres arguebat quod publica munia desererent eorumque exemplo equites Romani ad segnitiam verterentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 27장4)
illud ex libertate vitium, quod non simul nec ut iussi conveniunt, sed et alter et tertius dies cunctatione coeuntium absumitur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 3:2)
peditum velocitas iuxta formidinem, cunctatio propior constantiae est.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 30장 3:5)
Ipsi Britanni dilectum ac tributa et iniuncta imperii munia impigre obeunt, si iniuriae absint:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 13장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION