라틴어 문장 검색

ego tamen nactus in navigatione nostra pusillum laxamenti concinnavi tibi munusculum ex instituto meo et dictum cum magno nostro honore a te dictum conclusi et tibi infra subscripsi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 16 5:4)
Hoc autem brevium quaestionum, quod ad M. Brutum mittit, munusculum unius anni tempore, ut videtur, verno compositum esse e prooemii 5. apparet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 1:12)
cum praetōrium animō trepidō intrāvisset, Brūtus surrēxit eumque cōmiter salūtāvit.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Philippī6)
aliquandō rūsticīs occurrēbat, quī plērumque eum cōmiter accipiēbant cibumque dedērunt.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit26)
ā scrībā prīncipālī cōmiter acceptus est, quod amīcus Marcī erat.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit45)
Laeserat famam suam sub Nerone - credebatur sponte accusasse -, sed in Vitelli amicitia sapienter se et comiter gesserat, ex proconsulatu Asiae gloriam reportaverat, maculam veteris industriae laudabili otio abluerat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 3:1)
Multis enim atque etiam principi dixerat, sola se munuscula dumtaxat natali suo aut Saturnalibus accepisse et plerisque misisse.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 7:5)
Attuli tibi ex patria mea pro munusculo quaestionem altissima ista eruditione dignissimam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 1:1)
Tu modo memineris commendari tibi a me non arbores et terram, quamquam haec quoque, sed munusculum meum, quod esse quam fructuosissimum non illius magis interest quae accepit, quam mea qui dedi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 3 2:1)
Itaque partem oneris tui mihi vindico, et tamquam parens alter puellae nostrae confero quinquaginta milia nummum plus collaturus, nisi a verecundia tua sola mediocritate munusculi impetrari posse confiderem, ne recusares.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 32 2:2)
excipiet blandas comiter illa preces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:521)
comiter excipitur;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권497)
Itane hunc patiemur, Geta, Fieri miserum, qui me dudum, ut dixti, adiurit comiter, Quin, quum opus est, beneficium rursum ei experiamur reddere?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 39)
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu errantis hederas passim cum baccare tellus mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.13)
"non invisa feres pueris munuscula parvis."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 710)

SEARCH

MENU NAVIGATION