라틴어 문장 검색

ergo Forcius arma rapit, pugnant Contagia, Murmur Irruit, insurgunt Conuicia, Dedecus instat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:10)
Hostis in occasu Pudor occidit, arma reponit Murmur, mutescunt Conuicia, Dedecus iram Nescit, Contemptus moritur, Contagia cedunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:12)
Gloria supplantat Murmur, Conuicia Laudes, Contemptum predatur Honor, Contagia Virtus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:14)
Si tamen ad presens fundit sua murmura liuor, Et famam delere cupit laudesque poete Supplantare nouas, saltem post fata silebit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 22:4)
reliqua vero chlamidis portio, pisces peregrinos habebat, qui diversis fluctibus evagantes, in dulcioris aquae patria sedes posuerant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:131)
Illic ore thymus disparere disputans[0439B] Certabat, reliquis floribus invidens Narcissi sociis flore, jocantia Ridebant tacito murmure flumina.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:3)
Mare, tumultuosis prius fluctibus debacchatum, nunc puellaris adventus feriando solemnia, tranquillitatis pacem spondebat perpetuam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:18)
Discursus varii fontis garrire videres, Prologus in somnum murmur euntis erat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:24)
Aves variis sigillata naturis, meae directionis regimine, sub alarum remigio fluctus aeris transfretantes, praecordialiter meis inhiant disciplinis;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:16)
Jam mearum dubitationum fluctus tuarum solutionum serenitate sedati, meae menti interpellandi largiuntur inducias.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 31:6)
hebetudinem ingenii depellat subtilitas, cogitationum fluctus, attentionis compescat stabilitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:3)
Plebaea, simplex, rara comestio Carnis superbae murmura conterat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:5)
O sola humanae tenebrositatis luminaria, occidentis mundi sidera matutina, naufragorum tabulae speciales, Portus [0475D] mundialium fluctuum singulares!
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:2)
hos facinorum fluctus, nemo portus stabilitate refrenat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:10)
Nunc falsi risus, sonitu mendacia pingit, [0477C] Et lyra quae semper cantu philomenat amoeno, Dulcius alliciens, oculisque prooemia somni Lectitat, et sepelit offensae murmura mentis Fistula, quae noctu solers vigil excubat, imo Excubiis voce compensat damna soporis:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION