라틴어 문장 검색

Miramur, si Democriti pecus edit agelloscultaque, dum peregre est animus sine corpore uelox,cum tu inter scabiem tantam et contagia lucrinil paruum sapias et adhuc sublimia cures;
(호라티우스의 첫번째 편지, 126)
Piscium ritu ac lucustarum et velut muscae et culices conterebantur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 4:8)
Ut enim creatorem non in caelo tantum miramur et terra, sole et oceano, elefantis, camelis, equis, bubus, pardis, ursis, leonibus, sed et in minutis quoque animalibus, formica, culice, muscis, vermiculis et istius modi genere, quorum magis corpora scimus quam nomina, eandemque in cunctis veneramur sollertiam, ita mens Christo dedita aeque et in maioribus et in minoribus intenta est sciens etiam pro otioso verbo reddendam esse rationem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:2)
dedit hanc contagio labem et dabit in plures, sicut grex totus in agris unius scabie cadit et porrigine porci uvaque conspecta livorem ducit ab uva.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II50)
tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit qui tegitur parma et galea, metuensque flagelli discit ab hirsuta iaculum torquere capella.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V73)
Unde et Maro omnium disciplinarum peritus, sciens lavari ovem aut lanae purgandae aut scabiei curandae gratia, pronuntiavit tunc ovem per ferias licere mersari, si hoc remedii causa fieret:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 12:1)
Stat exoletus suggeritque ructanti Pinnas rubentes cuspidesque lentisci, Et aestuanti tenue ventilat frigus Supina prasino concubina flabello, Fugatque muscas myrtea puer virga.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII4)
namque quis nescit, Avidum vorata decipi scarum musca?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XVIII3)
Nos hac a scabie tenemus ungues.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LX5)
O quanta scabie miser laborat!
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXVII2)
Sed prohibet scabies ingeniumque vetus.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VII3)
Lambere quae turpes prohibet tua prandia muscas, Alitis eximiae cauda superba fuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXVII Muscarium pavoninum1)
quem cum Iuppiter per Mercurium, qui eum cantu fistulae in somnum conpulit, interemisset, Iuno eum in pavonem mutavit, Ioni vero inmisit oestrum, muscam animalibus infestam, quo diu exagitata ad Aegyptum venit et Iovis voluntate in Isin mutata colique coepta est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7906)
nam dicturus est in tertio, scabie temptari nisi laventur animalia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2706)
unde et scabies dicitur a corporis aspe- ritate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4952)

SEARCH

MENU NAVIGATION