라틴어 문장 검색

Quo fit, ut ab intestinis ea quidem pars semper acuum sit, quae retusa est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 4:4)
Is est ad extremum tenuis, in semicirculi speciem retusae latitudinis, ab exteriore parte leuis, qua corpori iungitur, ab interiore asper, qua calculum adtingit isque longior potius esse debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 13:3)
tum ferramentum adhibetur crassitudinis modicae, prima parte tenui sed retusa;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 20:5)
tum patefacta uena tenui et retuso ferramento candente modice premitur, uitaturque, ne plagae ipsius orae adurantur, quas reducere hamulis facile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 2:3)
eique retusus hamulus subicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 3:2)
Sub is [quo]que musculis, qui tempora conectunt, os medium in exteriorem partem inclinatum positum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 4:1)
Alter processus infra latior uertice ipso tenuatur, longiusque procedens sub osse iugali subit, et super id temporum musculis inligatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 8:2)
Atque ipsa quoque in imo cartilaginosa posteriore parte uelut innatant, quoniam nisi uel in summo nulli ossi inhaerescunt, ibi uero ualidis musculis neruisque constricta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 16:3)
Neque id ullum metum, nisi inter musculos qui tempora continent, adfert:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 9:5)
atque id ipsum nonnumquam retusa habet capita, nonnumquam acuta.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 1:3)
Si uero non aduersa sed obliqua iunguntur, quod fit ubi loco suo non sunt, membrum id altero iam erit breuius et musculi eius tument.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 2:6)
nam nerui musculique intenti per ossa contrahuntur neque in suum locum ueniunt, nisi illos per uim aliquis intendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 3:2)
Grauius aliquanto est, cum ossis fracturae carnis quoque uulnus accessit, maxumeque si id musculi femoris aut umeri senserunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 23:1)
Curiosius igitur agendum est, et musculus quidem, per mediam plagam transuersus praecidendus;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 24:1)
Inter quae si quod paruulum fragmentum ossis eminet, id si retusum est, in suam sedem dandum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 27:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION