라틴어 문장 검색

Quo rumore perculsus, praefectus praetorio Taurus, ut hostem vitans externum, mature discessit, vectusque mutatione celeri publici cursus, transitis Alpibus Iuliis, eodem ictu Florentium itidem praefectum secum abduxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 9장 4:1)
Alter enim Florentius, ex praefecto praetorio consul etiamtum, rerum mutatione subita territus, cum coniuge periculis exemptus, diu delituit, nec redire ante mortem potuit Iuliani, capitis crimine tamen damnatus est absens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 6:2)
Iussum est autem ad implenda haec perrecturis, extollere seriem gestorum in melius, et rumores quaqua irent, verbis diffundere concinentibus, procinctum Parthicum exitu prospero terminatum, additisque festinando itineri noctibus, provinciarum militiaeque rectoribus insinuare novi principis scripta, omniumque sententiis occultius sciscitatis, remeare velociter cum responsis, ut comperto quid in longinquis agatur, principatus corroborandi matura consilia quaerantur et cauta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 12:1)
Dum gestorum seriem ubique rumores diffunditant varii, in exercitu absumptis commeatibus paucis, quos advectos praediximus, in corpora sua necessitas erat humana vertenda, ni iumentorum caro caesorum aliquatenus perdurasset, unde effectum est ut et armorum pleraque proicerentur et sarcinarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 15:1)
Adhiberi oportere in omnes casus socia potestate collegam, contemplatione poscente multiplici, nec ambigo nec repugno, curarum acervos et mutationes varias accidentium, ipse quoque ut homo formidans, sed studendum est concordiae viribus totis, per quam res quoque minimae convalescunt, quod impetrabitur facile, si patientia vestra, cum aequitate consentiens, id mihi quod mearum est partium, concesserit libens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 8:1)
Gestorum autem per eas regiones seriem plenam, et praesidis legatorumque mortem, et cetera luctuosa, cum adegerit ratio, diligentius explicabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 3:1)
Hae per occidentales plagas series rerum fuere gestarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 11장 6:4)
Post hanc gestorum seriem Hymetius ad oppidum ductus Ocriculum, audiendus ab Ampelio urbi praefecto, et Maximino vicario, confestimque perdendus (ut apparebat) data sibi copia audentius imperatoris praesidium appellavit, nominisque eius perfugio tectus, servabatur incolumis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 22:1)
Qui, dum ibi moratur securus interim hostium externorum, intestinis paene perierat fraudibus, ut aperiet series delata gestorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 4:3)
Hic et mihi vertenti stilum in Gallias, confunditur ordo seriesque gestorum, inter multa et saeva Maximinum reperiens iam praefectum, qui potestate late diffusa, scaevum imperatori accesserat incentivum, maiestati fortunae miscenti licentiam gravem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 1:1)
Agitabatur autem inter multiplices curas id omnium primum atque potissimum, ut Macrianum regem auctum inter mutationes crebras sententiarum, iamque in nostros adultis viribus exsurgentem, vi superstitem raperet vel insidiis, ut multo ante Vadomarium Iulianus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 2:1)
Quorum inter seriem Africanas clades et legatorum Tripoleos manes, inultos etiam tum et errantes, sempiternus vindicavit Iustitiae vigor, aliquotiens serus, sed scrupulosus quaesitor gestorum recte vel secius, hoc modo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 9:2)
et quorum hic super continent eorum historiae minime ad nostram pervenit notitiam, sed in quantum per seriem litterarum seu per antiquos homines potui veraciter scire, hic scrivere delectatus sum.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 25)
Pauca quidem sane dum per gestis filiorum regum seriem apices conponam, animus meus ad reliquis factis percurrit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 131)
Iussum est ab imperatore, ut Saxones et Abodriti ad hanc expeditionem praepararentur, temptatumque in illa hieme duabus vicibus, si Albia transiri posset, sed mutatione subita aeris emolliti glacie fluminis resoluta negotium remansit inperfectum, donec tandem hieme transacta circa medium fere Maium mensem oportunum proficiscendi tempus adrisit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 229:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION