라틴어 문장 검색

Nam et signorum, inquit, ortus et obitus definitum quemdam ordinem servant, et animae commutationes non modo quadam ex necessitate semper eodem modo fiunt, verum ad utilitates quoque rerum omnium sunt accommodatae, et diurnae nocturnaeque vicissitudines nulla in re mutatae unquam nocuerunt, quae signo sunt omnia non mediocri quodam consilio naturam mundi administrari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 6:7)
Sed et cum idem sit judicem punire istum, et istum puniri a judice, non tamen concedi oportet ut, si justum sit judicem punire istum, justum etiam sit justum puniri a judice, cum videlicet hoc nomen justum, sicut et possibile, in talibus significationem variet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 19:4)
Qui etiam sicut omnia semper scit quae aliquando scit, vel semper vult quae aliquando vult, nec unquam aliquam scientiam amittit, vel voluntatem mutat, quam unquam habuit, ita semper omnia potest quae aliquando potest, nec unquam aliqua sua potentia privatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:4)
Liquet itaque Deum, sicut nec scientia vel voluntate mutari, ita nec etiam possibilitate. O ...
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:9)
VI. Cum autem ad potentiam seu firmitatem divinae naturae ipsa ejus incommutabilitas pertineat, de ipsa nunc nobis disserendum occurrit, praecipue cum ex quibusdam quae ipse operatur, sicut et nos ipsi, variari videatur, cum videlicet aliqua modo faciat, modo ab eisdem completis quiescat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:1)
In qua etiam virgine Deus homo factus adeo mutari videtur, ut aliud quam fuerit factus esse dicatur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:6)
Nos autem modo operando, modo cessando permutari dicimur, quia in hoc secundam quamdam agitationem membrorum, vel passionem mentis aliter quam prius nosmetipsos habemus, et in nobismetipsis variamur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:2)
Nec in ipsa novi aliquid accidit, cum per eam novum aliquod opus contingit, nec ex ipsa variatur Deus, quam in mente semper aequaliter habet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:5)
Sicut ergo sol, cum ex calore ejus aliqua calefieri contingit, nulla hinc in ipso vel in calore ejus mutatio fit, quamvis res inde calefacta sit mutata:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:9)
ita nec Deus cum aliqua ejus nova fuerit disponere, ideo mutari dicendus est, quamvis novi operis vel mutationis rerum quaedam ipse sit causa vel auctor.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:10)
Denique quod objectum est Deum fuisse mutatum cum homo factus est, ut aliud fieret quam prius esset, ac sic motum illum maximum substantiae incurrisset, quae generatio dicitur, facile eum refelli si sensum magis verborum quam verba pensemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:1)
Alia est enim persona Patris, alia Filii, etc. Sicut ergo in Deo una est substantia, sed diversae personae, ita econtrario in Christo una est persona, sed diversae substantiae, divina, ut dictum est, atque humana, quarum nequaquam una in alteram est mutata, sed utraque propriam naturam retinet in illa unione personae, et ambae in naturis suis permanent impermistae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:22)
Sicut ergo ossa in uno homine carni adhaerentia, in naturam carnis non transeunt, nec in una domo lapides lignis aggregati propriam substantiam mutant ut aliud fiant quam prius erant, aut caro animae sociata aliud quam caro fit, nec prioris substantiae naturam . . .:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 29:1)
Non est igitur Deus in aliud mutatus quam fuerit, licet aliud sibi, ut dictum est, in hanc unionem conjunxerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 29:4)
Nam nec animae nostrae cum resumptis corporibus eis in unam personam sociabuntur, ideo aliud quam erant efficientur, quamvis ipsum corpus rursum animando vivificetur, et de inanimato ad animationem promoveatur, ut ex hoc corpus ipsum potius per eam quam ipsa propter corpus mutari dicendum sit. Corpus quippe ex ipsa, non ipsa ex corpore in quemdam proficit statum, ab ipso calorem et motum suscipiens, cum ipsa in seipsum persistat immobilis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 29:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION