라틴어 문장 검색

Nomina quoque Virgilius nonnumquam ex antiquissimis Graecorum historiis mutuatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 1:1)
In talibus locis grammatici excusantes inperitiam suam inventiones has ingenio magis quam doctrinae Maronis adsignant, nec dicunt eum ab aliis mutuatum, ne nominare cogantur auctores.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 12:1)
Quod si haec societas et rerum communio poetis scriptoribusque omnibus inter se exercenda concessa est, quis fraudi Virgilio vortat, si ad excolendum se quaedam ab antiquioribus mutuatus sit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 5:1)
Sed consumis et usque mutuaris.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XVI2)
ut diximus enim nomina de vicino mutuantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3385)
iacvitque per antrum hoc verbum de Varrone mutuatus est, qui ait in lectu temulentos iacere, sobrios cubare consuescere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6311)
ergo ex habitus qualitate mutuatur invidiam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2165)
alii dicunt Euripidem Orcum in scenam inducere, gladium ferentem quo crinem Alcesti abscidat, et Euripidem hoc a Phrynicho, antiquo tragico, mutuatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6944)
unus est qui hortatur ad bona, alter qui depravat ad mala.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7434)
an ideo 'radiantis', ut, quoniam luna lumen de sole mutuatur, idem videatur etiam ipsa efficere, quae de sole procedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 235)
"Isti igitur spiritus, posteaquam simplicitatem substantiae suae onusti et inmersi vitiis perdiderunt, ad solacium calamitatis suae non desinunt perditi iam perdere et depravati errorem pravitatis infundere et alienati a deo inductis pravis religionibus a deo segregare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:19)
Is magistratus non petivit, sed fuit accusator vehemens et molestus, ut facile cerneres naturale quoddam stirpis bonum de - generavisse vitio depravatae voluntatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 3:5)
qui autem ex numero civium dementia aliqua depravati hostes patriae semel esse coeperunt, eos cum a pernicie rei publicae reppuleris, nec vi coercere nec beneficio placare possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 22:2)
subtilitatem enim ab Academia mutuatur et ei vicissim reddit ubertatem orationis et ornamenta dicendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 6:6)
Democritea dicit perpauca mutans, sed ita, ut ea, quae corrigere vult, mihi quidem depravare videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 23:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION