라틴어 문장 검색

Hac praemonitione gentilis principis dux et universi rectores Christiani exercitus rem praecaventes, edictum in omni catholica legione statuunt, ut, quicunque de peregrinis praedam ante praelium contigerit, auribus et naribus truncatus puniatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 84:6)
Qui Sarracenos ad mille egressos repentino impetu equorum agressi sunt, et eos saevo vulnere interimentes, supra quingentos naribus amputatis et manibus aut pedibus in campo semivivos reliquerunt, ipsi vero victores cum captivis uxoribus eorum et pueris Jerusalem reversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 18:5)
Quapropter aliquantum cor ejus immutatum est, et renes ejus dissoluti, eo quod pauci viri secum remansissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:7)
ubi a quodam satellite Sarracenorum, qui inter ramos et opaca folia delituit, furtiva lancea trans femur et renes perforatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 44:2)
Post haec in anno octavo reni regis Baldewini, [0669C] Gozelinus de Turbaysel, miles fidelissimus, Baldewinum de Burg, cujus dono pro militari obsequio terram et regionem obtinebat, de manu Geigremich, Turci potentissimi, centum millia byzantiorum dans redemit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 72:1)
oculos, nares, aures et os meum non parce imple, et cum caeteris me reportare non desinas:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:16)
Quapropter dissimulata illius morte et omni tristitia, sicut obnixe rogavit, sectus est alvus illius, viscera exposita et sepulta, corpus vero salsum intus et exterius, in oculis, ore, naribus et auribus aromatibus quoque ac balsamo conditum, corio consutum ac tapetibus involutum, equis impositum, ac firmiter alligatum est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:8)
ure renes meos et cor meum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 70:9)
Quos hostes permisisti per fenestras tui corporis intrare, videlicet peros et nares et oculos et aures.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 222:5)
Nidus est narium, qui ad se odorem attrahit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:8)
Namque si spectes singula quae in hominis forma ad usum aliquem composita videntur, ut oculi ad videndum, aures ad audiendum, nares ad odorandum, os ad loquendum, ita usus ministrant, ut praestent decorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:1)
Nares simae contra naturam videntur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 6:1)
aut pugnaciter aleis certant, turpi sono fragosis naribus introrsum reducto spiritu concrepantes;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 25:2)
Quod autem nec os tersisse umquam vel nares in publico, nec spuisse, nec transtulisse in partem alterutram vultum aliquando est visus, nec pomorum quoad vixerat gustaverit (ut dicta saepius) praetermitto.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 7:2)
Erant autem omnes catervae ferratae, ita per singula membra densis lamminis tectae, ut iuncturae rigentes compagibus artuum convenirent, humanorumque vultuum simulacra, ita capitibus diligenter , ut corporibus solidis, ibi tantum incidentia tela possint haerere, qua per cavernas minutas, et orbibus oculorum affixas, parcius visitur, vel per supremitates narium angusti spiritus emittuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION