라틴어 문장 검색

Nonnulli in promptu habent tot narrationes et historiolas ut nihil sit quod insinuare cupiunt, quin id historiola aliqua involvere possent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 16:2)
Bonum sane in conversatione et colloquiis familiaribus subinde variare, et sermones circa res praesentes cum disputationibus, narrationes cum argumentis, quaestiones cum positivis, iocosa cum seriis immiscere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:7)
Considerantes enim multitudinem numerorum et difficultatem, quae adest volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장24)
Hinc ergo narrationem incipiemus, praedictis tantulo subiuncto; stultum etenim est ante historiam efffluere, ipsam autem historiam concidere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장32)
Sed haec nobis ad commonitionem dicta sint; paucis autem veniendum est ad narrationem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장17)
iam vero longa principiorum praeparatio et narrationis alte repetita series et multarum divisionum ostentatio et mille argumentorum gradus, et quidquid aliud aridissimis Hermagorae et Apollodori libris praecipitur, in honore erat;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 19장 3:1)
lentus est in principiis, longus in narrationibus, otiosus circa excessus;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 3:2)
Et est comedia genus quoddam poetice narrationis, ab omnibus aliis differens.
(단테 알리기에리, Epistolae 101:4)
Sunt et alia genera narrationum poeticarum, scilicet carmen bucolicum, elegia, satira, et sententia votiva, ut etiam per Oratium patere potest in sua Poetria;
(단테 알리기에리, Epistolae 103:6)
Ad Washingtomum redit narratio.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.1)
Sed quia e scopulosis locis enavigavit oratio et inter cavas spumeis fluctibus cautes fragilis in altum cumba processit, expandenda vela sunt ventis et quaestionum scopulis transvadatis laetantium more nautarum epilogi celeuma cantandum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:1)
Ille enim vitans in poemate historicorum similitudinem, quibus lex est incipere ab initio rerum et continuam narrationem ad finem usque perducere, ipse poetica disciplina a rerum medio coepit et ad initium post reversus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 9:2)
Sed iam, si videtur, a collatione versuum translatorum facesso, ut nec uniformis narratio pariat ex satietate fastidium et sermo ad alia non minus praesenti causae apta vertatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 15:1)
Capita locorum, ubi longa narratio est, dixisse sufficiet, ut quid unde natum sit lector inveniat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 7:1)
Narrationem facti nudam et brevem Maro posuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 17:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION