라틴어 문장 검색

et tibi, P. Nasica, et quicumque idem quod tu occultius senserunt, non gravabor reddere dilatae pugnae rationem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 487:1)
Paulus per omnes deditas civitates dimissis qui praeessent, ne qua iniuria in nova pace victis fieret, retentisque apud se caduceatoribus regis P. Nasicam, ignarus fugae regis, Amphipolim misit cum 2 modica peditum equitumque manu, simul ut Sinticen evastaret et ad omnes conatus regi impedimento esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 572:1)
praetergressus urbem, ad Pellaeum, quod vocant, biduum moratus, P. Nasicam et Q. Maximum filium cum parte copiarum ad depopulandos Illyrios, qui Persea iuverant bello, misit iussos ad Oricum sibi occurrere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 401:1)
orici cum missas cum Scipione Nasica Maximoque filio copias invenisset, exercitu in naves imposito in Italiam traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 410:1)
paucis post diebus cum ad Nasicam venisset Ennius et eum ad ianuam quaereret, exclamat Nasica domi non esse, tum Ennius "quid?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 276:3)
ut illud Nasicae, qui cum ad poetam Ennium venisset eique ab ostio quaerenti Ennium ancilla dixisset domi non esse, Nasica sensit illam domini iussu dixisse et illum intus esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 276:2)
neque enim fieri potest, ut paria sint per omnia, ut si Nasica post occisum Gracchum defendatur exemplo Ahalae, a quo Maelius est interfectus, Maelium regni adfectatorem fuisse, a Graccho leges modo latas esse populares, Ahalam equitum fuisse, Nasicam privatum esse dicatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 312:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION