라틴어 문장 검색

nepotes et litteras et natare aliaque rudimenta per se plerumque docuit, ac nihil aeque elaborauit quam ut imitarentur chirographum suum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 64장 3:1)
Maiore adhuc ac turpiore infamia flagrauit, uix ut referri audiriue, nedum credi fas sit, quasi pueros primae teneritudinis, quos pisciculos uocabat, institueret, ut natanti sibi inter femina uersarentur ac luderent lingua morsuque sensim adpetentes;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 44장 1:1)
atque hic tam docilis ad cetera natare nesciit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 54장 2:4)
et Datus Atellanarum histrio in cantico quodam ita demonstrauerat, ut bibentem natantemque faceret, exitum scilicet Claudi Agrippinaeque significans, et in nouissima clausula Orcus uobis ducit pedes senatum gestu notarat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 3:2)
eratque fama, quasi concubinas ipse deuelleret nataretque inter uulgatissimas meretrices.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 22장 1:2)
Hector diu flumini obluctatus, cum madens vestis et adstricti crepidis pedes natare prohiberent in ripam tamen semianimis evasit et, ut primum fatigatus spiritum laxavit, quem metus et periculum intenderat, nullo adiuvante - quippe in diversum evaserant alii - exanimatus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 11:3)
Iam vestem detraxerat corpori proiecturus semet in flumen, amicique, ut exciperent eum, haud procul nabant, adparebatque anceps periculum tam nataturi quam navigare perseverantis:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 13:1)
"modo sub Philippo seminudis amicula ex purpura sordent!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 22:13)
quippe sordent prima quaeque, cum maiora sperantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 10장 8:2)
Phasellus ille, quem videtis, hospites, ait fuisse navium celerrimus, neque ullius natantis impetum trabis nequisse praeterire, sive palmulis opus foret volare sive linteo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 41)
sordebant tibi vilicae, concubine, hodie atque heri:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6146)
Maiora minoraue fama,cunctane prae Campo et Tiberino flumine sordent?
(호라티우스의 첫번째 편지, 112)
Pretium aetas altera sordet.
(호라티우스의 첫번째 편지, 188)
pars multa natat, modo recta capessens,interdum pravis obnoxia.
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장7)
Bonosus, ut scribitis, quasi filius ἰχθύοσ aquosa petit, nos pristina contagione sordentes quasi reguli et scorpiones arentia quaeque sectamur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION