라틴어 문장 검색

Maximinus regens quondam Romae vicariam praefecturam, apud Sopianas Valeriae oppidum obscurissime natus est, patre tabulario praesidialis officii, orto a posteritate Carporum, quos antiquis excitos sedibus, Diocletianus transtulit in Pannoniam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 5:2)
Est pater, huic natus.
(ANONYMUS NEVELETI, De patre et filio 54:1)
Patri autem eius nato illo responsum est a Chaldaeis eum puerum, cum adolevisset, victorem in certaminibus fore;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XX 3:1)
Postquam spatio languentia nullo Mutua conspicuos habuerunt lumina vultus, Et fratres natosque suos videre patresque, Deprensum est civile nefas!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:26)
natum ante ora patris his rebus terret eum, qui non potest mortem timere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6631)
At pater e populo natorum mille suorum excitat artificem simulatoremque figurae Morphea:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 71:1)
florentisque secant herbas fluviosque ministrant farraque, ne blando nequeat superesse labori invalidique patrum referant ieiunia nati.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 5:2)
ut cum pater ex meretrice natum, quod duxerit meretricem in matrimonium, abdicat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 83:2)
At ego infelix non templa suis conlapsa deis sparsosve focos, natis mixtos arsisse patres hominique deos, templa sepulchris, nullum querimur commune malum:
(세네카, Hercules Oetaeus 3:1)
nec Scipioni aut cum Syphace, inconditae barbariae rege, cui Statorius semilixa ducere exercitus solitus sit, aut cum socero eius Hasdrubale, fugacissimo duce, rem futuram aut cum tumultuariis exercitibus ex agrestium semermi turba subito conlectis, sed cum Hannibale, prope nato in praetorio patris, fortissimi ducis, alito atque educato inter arma, puero quondam milite, vixdum iuvene imperatore,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 361:1)
humana matre natus, humano patre, mirari non est aequom, sibi si praetimet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol8)
seu, quia tu pater es, patres sua pignora, natos, commendant curae numinibusque tuis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권504)
Hic Abraham, nostre fidei pater, exuit actus Patris, dum summo Patri parere libenti Contendens animo, nato pater esse recusat, In quo discordes Natura Fidesque duellum Exercent unamque trahunt in dissona mentem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:10)
Qualiter ardor, amor, concordia, forma duorum Spiritus est, in quo proprie Pater oscula proli Donat et in nato sese Pater inuenit, in quo Se uidet ipse parens, dum de se nascitur ipse Alter et in genito splendet gignentis ymago.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 8:2)
est invisibilis donum Patris edere natum visibilem, per quem valeat Pater ipse videri, nec solis sanctorum oculis, sed lumine cassis caecorum;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 348)

SEARCH

MENU NAVIGATION