라틴어 문장 검색

Tandem portis cum seris suis et muris graviter quassatis, ammiraldus civitatis in insulam Cyprum nomine, quae est de regno Graecorum, navigio noctu aufugit cum multis desperatis, eo quod in urbis praesidio non aliquam fiduciam vivendi aut manendi haberent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 34:1)
Verum rex, comperto adventu et audacia eorum, flumen navigio tantum duarum navium transire properavit cum omni manu quam eduxerat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 48:2)
Qui statim navigio aptato, flumen cum suis trajecerunt, ut in Turcis dignam poenam rependerent loco aliquo repertis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 50:6)
Et post pauca adfuerunt plurimae acies Christianorum navigio usque ad Ptolemaidem advectae;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 24:3)
sicque pacifico navigio Ptolemaidem perventum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:4)
- De septem millibus Christianorum, qui mare transeuntes, omnes navigio perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 31:2)
Illa vero tristis et dolens, ab hoc vinculo maritali synodali lege soluta, in Siciliam navigio est reversa, rex vero ab ipsa die et deinceps in observantia indictae poenitentiae persistens, mira abstinentia et castimonia ab omnibus [0709C] illicitis corpus edomuit a Deo tactus et monitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 48:5)
sed ubi maturior aetas successerit, tamquam pubescentis lasciviae tempestate discussa, tranquillitatem refundi, et in quosdam portus quietos lassae animae navigium subducere?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:21)
Illud tamen clausos vehementer angebat, quod captis navigiis, quae frumenta vehebant per flumen, Isauri quidem alimentorum copiis affluebant, ipsi vero solitarum rerum cibo iam , inediae propinquantis aerumnas exitialis horrebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 19:1)
A Phocaea vero Asiaticus populus, Harpali inclementiam vitans, Cyri regis praefecti, Italiam navigio petit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 7:1)
Doctus denique exploratorum delatione recens captorum, aestate iam torrida fluvium vado posse transiri, hortatus auxiliares velites cum Bainobaude Cornutorum misit tribuno, facinus memorabile si iuvisset fors patraturos, qui nunc incedendo per brevia, aliquotiens scutis in modum alveorum suppositis, nando ad insulam venere propinquam, egressique promiscue virile et muliebre secus sine aetatis ullo discrimine trucidabant ut pecudes, nanctique vacuas lintres, per eas licet vacillantes evecti, huius modi loca plurima perruperunt, et ubi caedendi satias cepit, opimitate praedarum onusti, cuius partem vi fluminis amiserunt, rediere omnes incolumes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 9:1)
Dum haec ita aguntur, rex Chonodomarius reperta copia discedendi, lapsus per funerum strues, cum satellitibus paucis, celeritate rapida properabat ad castra, quae prope Tribuncos et Concordiam munimenta Romana, fixit intrepidus, ut escensis navigiis, dudum paratis ad casus ancipites, in secretis secessibus se amendaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 58:1)
Quibus clara fide compertis, Caesar noctis prima quiete, navigiis modicis et velocibus octingentos imposuit milites, ut spatio stadiorum xx sursum versum decurso egressi, quicquid invenire potuerint, ferro violarent et flammis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 4:1)
Ut enim in rebus amat fieri dubiis et turbatis, hinc equitum nostrorum accursu, inde navigiis vectorum militum impetu repentino perterrefacti, evadendi subsidium velox locorum invenere prudentes, quorum digressu miles libere gradiens, opulentas pecore villas et frugibus rapiebat, nulli parcendo, extractisque captivis, domicilia cuncta, curatius ritu Romano constructa, flammis subditis exurebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 7:1)
Et post lares incensos, raptasque familias, navigia iussa sunt colligi, ad indagandos eos quos a nostrorum acie ulterior discreverat ripa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION