라틴어 문장 검색

Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis, sed periise hominum torrenti saecla vapore, aut cecidisse urbis magno vexamine mundi, aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces per terras amnes atque oppida coperuisse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 13:6)
ignis enim superavit et ambiens multa perussit, avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum aethere raptavit toto terrasque per omnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:6)
pars vero laeva cervicis rapacis lupi capite finitur, easque formas animalium draco conectit volumine suo, capite redeunte ad dei dexteram qua conpescitur monstrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 14:2)
Qualis, cum turbidus Auster Repulit a Libycis immensum Syrtibus aequor, Fractaque veliferi sonuerunt pondera mali, Desilit in fluctus, deserta puppe, magister Navitaque, et, nondum sparsa compage carinae, Naufragium sibi quisque facit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:56)
In laevum cecidere latus veloxque Metaurus, Crustumiumque rapax, et iunctus Sapis Isauro, Senaque, et Adriacas qui verberat Aufidus undas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:49)
751 Propulit ut classem velis cedentibus Auster Incumbens, mediumque rates movere profundum, Omnis in Ionios spectabat navita fluctus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권29)
Explicat hinc tellus campos effusa patentes, Vix oculo prendente modum, camposque coerces, Cinga rapax, vetitus fluctus et litora cursu Oceani pepulisse tuo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:11)
et flexo navita cornu Obliquat laevo pede carbasa, summaque pandens Suppara velorum perituras colligit auras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:24)
Non plura locuto, Avulsit laceros, percussa puppe, rudentes Turbo rapax, fragilemque super volitantia malum Vela tulit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:1)
et ut victus violento navita Coro Dat regimen ventis, ignavumque arte relicta Puppis onus trahitur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:30)
Nullus ab Emathio religasset litore funem Navita, nec terram quisquam movisset arator, Romani bustum populi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:85)
Nam si vel minimos manu rapaci Hoc de palmite laeseris racemos, Nascetur, licet hoc velis negare, Inserta tibi ficus a cupressu.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIX4)
Navita derisit Pharios Memphiticus hortos, Urbis ut intravit limina prima tuae:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXX2)
Inde salutatus picae respondet arator, Hinc prope summa rapax miluus astra volat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIV4)
novimus praeterea esse morem poeticum, ut duabus propositis rebus uni respondeant, ut navita tum stellis numeros et nomina fecit Pleiadas, Hyadas claramque Lycaonis Arcton:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 644)

SEARCH

MENU NAVIGATION