라틴어 문장 검색

sed quae his contraria quaeque turpia, omnino iniqua sunt, ea ne si imperet quidem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 18:1)
sed enim id metuere, ne si nemo esset homo quem vereremur, quidquid luberet faceremus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 17:4)
Noster autem, qua est rerum omnium verecunda mediocritate, ne si Aelii quidem, Cincii et Santrae dicendum ita censuissent, obsecuturum se fuisse ait contra perpetuam Latinae linguae consuetudinem, neque se tam insignite locuturum, ut absona inauditaque diceret;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XV 6:1)
eidem autem oppido ad dextrum latus eius cornu erat oppositum, verebaturque ne si praetergressus esset, ex oppido eruptione facta ab latere eum adorti conciderent.
(카이사르, 아프리카 전기 58:5)
Pessimum est, si ne levatur quidem febris, sed aeque concitata continuat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장16)
si ne id quidemst, at certe uni pedi subiciendum fulmentum est, atque ita lectus huc et illuc manu inpellendus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 15장12)
Si ne balneum quidem profuit, ante accessionem alium edat, aut bibat aquam calidam cum pipere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장18)
si ne hanc quidem sustinet, adhibenda tamen frictio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장31)
Si ne id quidem manserit, sorbere vini cyathum, interpositaque hora sumere alterum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장22)
si ne per has quidem tormentum tollitur, incidenda cutis est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장50)
Si ne per haec quidem fuerit liberatus, caput radat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장39)
si ne sic quidem discussum est, albo veratro vomitum movere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 3장8)
si ne id quidem tenuit, singuli cyathi vini singulis interpositis horis, donec stomachus consistat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장56)
Si ne sub his quidem quies facta est, extrinsecus contra ventriculum ipsum cucurbitula admovenda est, aut sinapi superinponendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장26)
Si ne sic quidem finitus dolor est, aut tumor ei accedit, incisa cute admovendae sunt cucurbitulae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION