라틴어 문장 검색

Ex quo se Caesar orbi terrarum dedicavit, sibi eripuit, et siderum modo, quae irrequieta semper cursus suos explicant, numquam illi licet subsistere nec quicquam suum facere.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 38:3)
Nunquam tamen viderat eam nec ubi moraretur sciebat.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 1:2)
Praeclari omnino habitus, et uultus erant laetissimi ac pulcherrimi, quales numquam ante uideram, neque aliquos hominum tanti decoris ac uenustatis esse posse credebam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 2:6)
numquam enim posthac tibi nec tuorum quoiquam quod nolis volam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 336)
quod superest, nec ista videre possum quae numquam timui ne viderem nec me hercule istum propter quem mihi non modo meis sed memet ipso carendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 7 4:4)
numquam enim recta mens vertitur nec sibi odio est nec quicquam mutavit a vita optima.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 35:2)
Sine dubio post Leuctricam pugnam Lacedaemonii se numquam refecerunt neque pristinum imperium recuperarunt, cum interim numquam Agesilaus destitit quibuscumque rebus posset patriam iuvare.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 1:1)
Occasum nunquam patitur sol iste, nec ullam Sustinet eclipsim, nec nubis nubila sentit, A quo procedens radius Solaris adequat Luce patrem loquiturque suo splendore parentem:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:24)
Caput enim numquam * * compellitur, neque in spina uertebra, neque ea maxilla, quae, utraque parte prolapsa, antequam reponeretur, inflammationem mouit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 4:4)
Hec iuuenem docet ut nunquam mercetur amicum Munere, nec doni merito uenetur amorem, Nam precio quesitus amor cum munere cedit, Et quantum durat largicio durat amicus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:4)
Super his miseriis et attenuationibus nobilium procerum, mirantur solummodo hi qui nunquam huic simile audierunt, nec mala viderunt, quae in tam longo exsilio contigerunt, tam egregiis viris, sed non mirantur qui ipsum ducem Godefridum et [0512A] Robertum, principem Flandriae, ad ultimum egere rebus et equis se vidisse testati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 110:1)
quae res illum tam graviter exacerbavit, ut adfirmaret se numquam posthac Albim fluvium transiturum neque ad palatium venturum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 245:3)
numquam spado consul in orbe nec iudex ductorve fuit!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:178)
improba numquam spes laetata diu, nec pervenere iuventae robur Aloidae, dum vellere Pelion Otus nititur, occubuit Phoebo, moriensque Ephialtes in latus obliquam proiecit languidus Ossam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:20)
bello civili victores victosque numquam solida fide coalescere, nec referre Vitellium an Othonem superstitem fortuna faceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 7장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION