라틴어 문장 검색

Verum, quia omnis veritas que non est principium ex veritate alicuius principii fit manifesta, necesse est in qualibet inquisitione habere notitiam de principio, in quod analetice recurratur pro certitudine omnium propositionum que inferius assummuntur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:8)
Et quia potentia ista per unum hominem seu per aliquam particularium comunitatum superius distinctarum tota simul in actum reduci non potest, necesse est multitudinem esse in humano genere, per quam quidem tota potentia hec actuetur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:25)
sicut necesse est multitudinem rerum generabilium ut potentia tota materie prime semper sub actu sit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:26)
Et sic patet quod ad bene esse mundi necesse est Monarchiam esse sive Imperium.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 5:25)
scilicet quod ad optimam dispositionem mundi necesse est Monarchiam esse.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:66)
ex quo sequitur quod ad bene esse mundi Monarchiam necesse est esse.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:32)
Et hoc non solum possibile est uni, sed necesse est ab uno procedere, ut omnis confusio de principiis universalibus auferatur. 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:25)
et sic ad bene esse mundi necesse est Monarchiam esse.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:30)
Quod si omnes consequentie superiores vere sunt, quod sunt, necesse est ad optime se habere humanum genus esse in mundo Monarcham, et per consequens Monarchiam ad bene esse mundi.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:29)
O genus humanum, quantis procellis atque iacturis quantisque naufragiis agitari te necesse est dum, bellua multorum capitum factum, in diversa conaris ! 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 16:9)
que duo cum simul ad unum concurrunt, celum et terram simul assentire necesse est. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 1:17)
si ergo definitio ista bene 'quid est' et 'quare' comprehendit, et cuiuslibet sotietatis finis est comune sotiorum bonum, necesse est finem cuiusque iuris bonum comune esse;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:5)
necesse igitur est ordinem de iure servari. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:11)
Cum ergo finis humani generis sit aliquod medium necessarium ad finem nature universalem, necesse est naturam ipsum intendere.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:17)
Et quia ad hunc finem natura pertingere non potest per unum hominem, cum multe sint operationes necessarie ad ipsum, que multitudinem requirunt in operantibus, necesse est naturam producere hominum multitudinem ad diversas operationes ordinatorum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION