라틴어 문장 검색

Dormire quia me non sinunt cantus tui, Sonare citharam quos putes Apollinis, Potare est animus nectar, quod Pallas mihi Nuper donavit;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.7)
Ubi irrigatus multo venas nectare, Sero domum est reversus titubanti pede.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Idem.4)
quid tibi cum calathis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:504)
ille, fatigata praebendo monstra noverca qui meruit caelum, quod prior ipse tulit, inter Ioniacas calathum tenuisse puellas
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 5:2)
dum bene dives ager, cum rami pondere nutant, adferat in calatho rustica dona puer.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 14:4)
nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum, det mihi formosa nava Iuventa manu, non tamen exacuet torpens sapor ille palatum, stabit et in stomacho pondus inerte diu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 105)
iam puer Idaeus media tenus eminet alvo et liquidas mixto nectare fundit aquas, en etiam, siquis Borean horrere solebat, gaudeat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권86)
pro domibus frondes norant, pro frugibus herbas, nectar erat palmis hausta duabus aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권188)
nebat, ante torum calathi lanaque mollis erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권466)
haec implet lento calathos e vimine nexos, haec gremium, laxos degravat illa sinus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권299)
"roscida cum primum foliis excussa pruina est, et variae radiis intepuere comae, conveniunt pictis incinctae vestibus Horae inque leves calathos munera nostra legunt."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권118)
flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant, flavaque de viridi stillabant ilice mella.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 15:11)
Dumque ea per terras fatali lege geruntur tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi, forte Iovem memorant, diffusum nectare, curas seposuisse graves vacuumque agitasse remissos cum Iunone iocos et "maior vestra profecto est, quam quae contingit maribus" dixisse "voluptas."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 35:1)
Parent matresque nurusque telasque calathosque infectaque pensa reponunt, turaque dant Bacchumque vocant Bromiumque Lyaeumque ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:3)
sed quoniam tantis fatum conatibus obstat, nectare odorato sparsit corpusque locumque, multaque praequestus tanges tamen aethera dixit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 23:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION