라틴어 문장 검색

At hi qui intus erant, loci munimento confisi, supra modum maledicebant et sermones nefandos iactabant;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장34)
Cum bene magnam multitudinem telorum ignemque nostris defendentibus iniecissent, nefandum crudelissimumque facinus sunt adgressi in conspectuque nostro hospites qui in oppido erant, iugulare et de muro praecipites mittere coeperunt, sicuti apud barbaros, quod post hominum memoriam numquam est factum.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:9)
Eodemque tempore transfuga nuntiavit ex oppido Iunium qui in cuniculo fuisset, iugulatione oppidanorum facta clamasse facinus se nefandum et scelus fecisse;
(카이사르, 히스파니아 전기 16:6)
advolat Armenius certo mucrone recisos edoctus mollire mares damnoque nefandum aucturus pretium;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:30)
excitet incestos turmalis bucina somnos, imploret citharas cantatricesque choreas offensus stridore tubae discatque coactus, quas vigilat Veneri, castris impendere noctes.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:300)
quem dira Neronis funera, quem rupes Caprearum taetra latebit incesto possessa seni?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:175)
quid incestis aperis Titanibus auras?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:21)
Crescebat scelerata sitis praedaque recentis incestus flagrabat amor, nullusque petendi cogendive pudor:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:104)
quis prodere tanta relatu funera, quis caedes possit deflere nefandas?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:126)
iam formidata tyranni tempestas subeunda mihi, qui forte nefandas iam parat insidias, qui nos aut turpibus Hunis aut impacatis famulos praebebit Alanis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:160)
Senserunt convexa necem tellusque nefandum amolitur onus iam respirantibus astris.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:269)
sacra hinc et immolationes nefandas ipsius atque Plancinae, petitam armis rem publicam, utque reus agi posset, acie victum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 13장7)
Exim Cotta Messalinus, saevissimae cuiusque sententiae auctor eoque inveterata invidia, ubi primum facultas data arguitur pleraque C. Caesarem quasi incestae virilitatis, et cum die natali Augustae inter sacerdotes epularetur, novendialem eam cenam dixisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 5장1)
haud multo post flagitia uxoris noscere ac punire adactus ut deinde ardesceret in nuptias incestas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장14)
fratrumque non incestum, sed incustoditum amorem ad infamiam traxit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 4장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION