라틴어 문장 검색

quaedam, quia exercitae et vagae sunt, effugere pigritiam;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 8:3)
Felicior esset, si in ventrem suum longinqui litoris pisces et peregrina aucupia congereret, si conchylis superi atque inferi maris pigritiam stomachi nausiantis erigeret, si ingenti pomorum strue cingeret primae formae feras, captas multa caede venantium ?
(세네카, De Providentia, book 1 27:5)
multum interest, simpliciter vivas an neglegenter.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 146:6)
nam pigritia et haesitatio pugnam et inconstantiam ostendit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 42:2)
In ipsa oratione quamuis una materia sit, tamen ille qui optime argumentatur, neglegentius narrat;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 10:4)
quid delicatae pigritiae tuae plus poterit impendi, quam ut te pervenisse invenias, cum venire vix sentias?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 6:1)
Quare tam neglegenter ac tepide dixisti Ecgbercto, quae tibi dicenda praecepi?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IX. 2:1)
unde cum pigritia militandi oreretur, nulla tamen ab armis quies dabatur a bellicoso rege, salubriora etiam credente militiae quam domi iuvenum corpora esse, donec ipse quoque longinquo morbo est implicitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 329:2)
segniter, otiose, neglegenter, contumaciter omnia agere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 644:1)
sed nec perinde patres moti sunt, et C. Sempronius, cui ea provincia sorti evenit, tamquam constantissimae rei fortunae fretus, quod victoris populi adversus victos dux esset, omnia temere ac neglegenter egit, adeo ut disciplinae Romanae plus in Volsco exercitu quam in Romano esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 402:2)
ibi eum incomposito agmine neglegentius ab re bene gesta euntem adorti Aequi terrore iniecto in proximos compulere tumulos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 327:1)
quorum intolerantissima gens umorique ac frigori adsueta cum aestu et vexata volgatis velut in pecua morbis morerentur, iam pigritia singulos sepeliendi promisce acervatos cumulos hominum urebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 513:1)
revocati quoque in urbem senatus consulto a Veiis, qui aedificandi Romae pigritia occupatis ibi vacuis tectis Veios se contulerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 41:1)
quaenam illa inscitia belli ac pigritia est, aut quonam modo isti ex Sidicinis Campanisque victoriam pepererunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 386:2)
ultro incusabant iniurias Romanorum, neque eo neglegentius ea quaeipsis obicerentur purgabant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 323:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION