라틴어 문장 검색

in cuius tamen pertinaciae paenitentiam postea T. Vinium Philopoemenem, quod patronum suum proscriptum celasse olim diceretur, equestri dignitate honorauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 2:2)
pater argentarius, ego Corinthiarius, cum existimaretur quosdam propter uasa Corinthia inter proscriptos curasse referendos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 70장 2:5)
multa Graece Latineque proscripta aut uulgata sunt, sicut illa:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 2:1)
scribas quaestorios negotiantis ex consuetudine sed contra Clodiam legem uenia in praeteritum donauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 9장 3:1)
Proscripti Regis Rupili pus atque venenumhybrida quo pacto sit Persius ultus, opinoromnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
(호라티우스의 풍자, 1권, 07장1)
Nam cum iure belli Sulla dictator proscripsisset inimicos, qui supererant revocante Lepido quid aliud quam ad bellum vocabantur?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE SUB LEPIDO 3:1)
Quis pro indignitate ingemescat, cum Antonius Lucium Caesarem avunculum suum, Lepidus Lucium Paulum fratrem suum proscripserint?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, TRIUMVIRATUS 4:2)
Antium enim Restionem proscriptum solumque nocte fugientem diripientibus bona eius aliis servus conpeditus inscripta fronte, cum post damnationem domini aliena esset misericordia solutus, fugientem persecutus est, hortatusque ne se timeret scientem contumeliam suam fortunae inputandam esse non domino, abditumque ministerio suo aluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 19:1)
Non est enim facile in eum scribere qui potest proscribere.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 21:3)
Proscriptum famulus servavit fronte notatus.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXI1)
Non est sportula, quae negotiatur;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXVI5)
Sertorius inferior in medio, super eum L. Fabius Hispaniensis senator ex proscriptis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6986)
Ille, quod non placebat, proscripsit, tu, quod placebat, emisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 69:3)
Quodsi, qui proscribunt villain bonam beneque aedificatam, non existimantur fefellisse, etiamsi illa nec bona est nec aedificata ratione, multo minus, qui domum non laudarunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 69:4)
C. Canius, eques Romanus, nec infacetus et satis litteratus, cum se Syracusas otiandi, ut ipse dicere solebat, non negotiandi causa contulisset, dictitabat se hortulos aliquos emere velle, quo invitare amicos et ubi se oblectare sine interpellatoribus posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 73:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION