라틴어 문장 검색

denique usque hodie locum sedis illius solitariae in eadem insula solent ostendere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVI. 1:3)
IPSO etiam anno, quo finem uitae accepit rex Ecgfrid, episcopum, ut diximus, fecerat ordinari Lindisfarnensium ecclesiae uirum sanctum et uenerabilem Cudberctum, qui in insula permodica, quae appellatur Farne, et ab eadem ecclesia nouem ferme milibus passuum in Oceano procul abest, uitam solitariam per annos plures in magna corporis et mentis continentia duxerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII].3)
Cum ergo multis ibidem annis Deo solitarius seruiret, (tanta autem erat altitudo aggeris, quo mansio eius erat uallata, ut caelum tantum ex ea, cuius introitum sitiebat, aspicere posset), contigit, ut congregata synodo non parua sub praesentia regis Ecgfridi iuxta fluuium Alne, in loco, qui dicitur Adtuifyrdi, quod significat ad duplex uadum, cui beatae memoriae Theodorus archiepiscopus praesidebat, unanimo omnium consensu ad episcopatum ecclesiae Lindisfarnensis eligeretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII]. 1:2)
qui, in insula stagni illius pergrandis, de quo Deruuentionis fluuii primordia erumpunt, uitam ducens solitariam, annis singulis eum uisitare, et monita ab eo perpetuae salutis audire solebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX].6)
Qui tum forte in remotiore ab ecclesia loco refluis undique pelagi fluctibus cincto, solitarius manebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX]. 1:6)
SUCCESSIT autem uiro Domini Cudbercto in exercenda uita solitaria, quam in insula Farne ante episcopatus sui tempora gerebat, uir uenerabilis Oidiluald, qui multis annis in monasterio, quod dicitur Inhrypum, acceptum presbyteratus officium condignis gradu ipse consecrabat actibus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I.2)
Denique in uicinia cellae illius habitabat quidam monachus, nomine Haemgils, presbyteratus etiam, quem bonis actibus adaequabat, gradu praeminens, qui adhuc superest, et in Hibernia insula solitarius ultimam uitae aetatem pane cibario et frigida aqua sustentat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 4:11)
nunc enim esse negotiosum interdius videlicet Solonem, leges ut conscribat, quibus se populus teneat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 327)
Quia negotiosi eramus nos nostris negotiis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 2207)
Nil moror negotiosum mi esse tergum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 595)
Edepol rem negotiosam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 2100)
si rem servassem, fuit ubi negotiosus essem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 292)

SEARCH

MENU NAVIGATION