라틴어 문장 검색

Ad articulos, fici quoque aridae partem nepetae mixtam;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 36:1)
reprimit aqua, in qua vel lenticula, vel rosa, vel rubus, vel cotoneum malum, vel palmulae decoctae sint:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 12:3)
aut ruta, vel nepeta cum sale contrita, melle adjecto.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 21:4)
gargarizandumque ex mulso, in quo nepeta et pinguis ficus decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 41:9)
et nepeta cum pingui, ac ficus item pinguis vel in mulso, vel in aceto et melle, ex quibus quum ficus decocta est, is humor percolatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 2:7)
aut inter se mixtis sale fossili combusto, cupresso, nepeta;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum. 1:4)
At si molesta pituita est, cunelae bubulae, vel surculi nepetae silvestris lana involuti naribus inseruntur, versantur-que donec sternuat ovis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 18:2)
'nos in essedo panem et palmulas gustauimus.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 76장 1:5)
nam et si paulo serius ad praedictam cenae horam occurrisset, non nisi aegre et circuito demum triclinio recipiebatur, et quotiens post cibum addormisceret, quod ei fere accidebat, olearum aut palmularum ossibus incessebatur, interdum ferula flagroue uelut per ludum excitabatur a copreis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 8장 1:2)
Phasellus ille, quem videtis, hospites, ait fuisse navium celerrimus, neque ullius natantis impetum trabis nequisse praeterire, sive palmulis opus foret volare sive linteo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 41)
ultima ex origine tuo stetisse dicit in cacumine, tuo imbuisse palmulas in aequore, et inde tot per impotentia freta erum tulisse, laeva sive dextera vocaret aura, sive utrumque Iuppiter simul secundus incidisset in pedem;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 45)
palmula extrema pars remi in modum palmae protenta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1635)
"Signum sane crucis naturaliter visimus in navi, cum velis tumentibus vehitur, cum expansis palmulis labitur:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:16)
Secutum est hos repositorium, in quo positus erat primae magnitudinis aper, et quidem pilleatus, e cuius dentibus sportellae dependebant duae palmulis textae, altera caryotis altera thebaicis repleta.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 40:2)
"at tu per undas emices rorante praepes palmula, donec relictum longior abscondat aspectus solum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.135)

SEARCH

MENU NAVIGATION