라틴어 문장 검색

Disperdet Dominus virum, qui fecerit hoc, filium et nepotem, de tabernaculis Iacob et de offerentibus munus Domino exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 2장12)
secundum tempus et secundum diem, in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et cymbalis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장54)
Et intraverunt in eam tertia et vicesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장51)
Cum autem praeterissent anni multi, et placuit Deo, ut mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum, qui absconderant, misit ad ignem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장20)
hucine nostrorum cinctus abiere nepotum?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:87)
"Tantane devictos tenuit fiducia Mauros, care nepos?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:217)
di bene, quod tantis interlabentibus annis servati Firmusque mihi fraterque nepoti."
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:231)
accipiat patris exemplum tribuatque nepoti filius et coeptis ne desit fascibus heres.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:170)
"Atlantis Tegeaee nepos, commune profundis et superis numen, qui fas per limen utrumque solus habes geminoque facis commercia mundo, i celer et proscinde Notos et iussa superbo redde Iovi:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:36)
nova numina rebus addite et optatos Cereri proferte nepotes."
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:206)
exiguumne putat, quod sic amplexus Hiberam progeniem nostros inmoto iure nepotes sustinet, ut patrium commendet purpura Baetim?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:108)
Stilicho maturior aevi Martia recturo tradit praecepta nepoti.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:184)
laetatus at ille sustulit in Tyria reptantem veste nepotem, Romaque venturi gaudebat praescia fati, quod te iam tanto meruisset pignore civem.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:92)
si etiam nepotum fructugravida est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 6장 2:6)
Idem tamen sarmentum, quod in materiam summittimus, ab imo usque in tres pedes et semissem pampinabimus, et omnes eius intra id spatium nepotes enatos saepius decerpemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION