라틴어 문장 검색

adeo ut saepe videamus nepotem avunculo magis similem aut cognato quam parenti proprio, prout sanguis casu quodam derivatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:21)
Apud Iulium Caesarem Decimus Brutus tanta gratia valuit ut eum Caesar Octavio suo nepoti haeredem substituerit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:3)
Atque, quod maius est, affuerunt his principibus uxores, filii, nepotes, neque tamen haec omnia amicitiae solatia supplere valuerunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:17)
Qui fuit nutricius filiae patrui sui Edissae, quae altero nomine Esther vocabatur et utrumque parentem amiserat: pulchra aspectu et decora facie. Mortuisque patre eius ac matre, Mardochaeus sibi eam adoptavit in filiam.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장7)
Disperdet Dominus virum, qui fecerit hoc, filium et nepotem, de tabernaculis Iacob et de offerentibus munus Domino exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 2장12)
Cum autem praeterissent anni multi, et placuit Deo, ut mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum, qui absconderant, misit ad ignem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장20)
Interim dissensione orta inter Achillan, qui veterano exercitui praeerat, et Arsinoen, regis Ptolomaei minorem filiam, ut supra demonstratum est, cum uterque utrique insidiaretur et summam imperi ipse obtinere vellet, praeoccupat Arsinoe per Ganymeden eunuchum, nutricium suum, atque Achillan interficit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 4:1)
Erat in procuratione regni propter aetatem pueri nutricius eius, eunuchus nomine Pothinus.
(카이사르, 내란기, 3권 108:1)
Haec dum apud hostes geruntur, Pothinus, nutricius pueri et procurator regni in parte Caesaris, cum ad Achillam nuntios mitteret hortareturque, ne negotio desisteret neve animo deficeret, indicatis deprehensisque internuntiis a Caesare est interfectus.
(카이사르, 내란기, 3권 112:18)
hucine nostrorum cinctus abiere nepotum?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:87)
"Tantane devictos tenuit fiducia Mauros, care nepos?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:217)
di bene, quod tantis interlabentibus annis servati Firmusque mihi fraterque nepoti."
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:231)
accipiat patris exemplum tribuatque nepoti filius et coeptis ne desit fascibus heres.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:170)
"Atlantis Tegeaee nepos, commune profundis et superis numen, qui fas per limen utrumque solus habes geminoque facis commercia mundo, i celer et proscinde Notos et iussa superbo redde Iovi:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:36)
nova numina rebus addite et optatos Cereri proferte nepotes."
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:206)

SEARCH

MENU NAVIGATION