라틴어 문장 검색

Etenim bestiae nihil nobiscum habent commune naturae, nullo velut fraterno jure devinctae sunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 2:7)
Quibus religione firmatis, egressi, biduumque ad deliberandum quid capessere debeant, sibi concedi clausos petisse asseverantes, in desidiam obsessores traduxerunt, et vigiliis quibus ob securitatem altiore stertitur somno, civitatis aditu reserato iuventus exsiluit velox, passibusque insonis, expeditis mucronibus, repens, cum castra nihil metuentium invasissent, iacentes multos nullis resistentibus trucidarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 8:1)
Omni pudicitiae cultu domi castus et foris, nullo contagio conscientiae violatus obscenae, nihil incestum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 2:1)
Nihil enim est, quod ex nullorum procreatione nascatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:14)
Segni Condrusique, ex gente et numero Germanorum, qui sunt inter Eburones Treverosque, legatos ad Caesarem miserunt oratum, ne se in hostium numero duceret neve omnium Germanorum, qui essent citra Rhenum, unam esse causam iudicaret: nihil se de bello cogitavisse, nulla Ambiorigi auxilia misisse.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 32장1)
nil ibi maiorum respectus, gratia nulla umbrarum;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII32)
itemque, si quid officii sui sit non occurrit animo, nihil umquam omnino aget, ad nullam rem umquam inpelletur, numquam movebitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 34:4)
nam illud, nulli rei adsensurum esse sapientem, nihil ad hanc controversiam pertinebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 105:2)
Sed quamquam certa nullus fuit error in hasta, nil tamen emissi profecit acumine ferri utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 11:3)
quod quidem nemini accidet, nisi qui plane vel nullo fuerit ingenio vel ad agendum nihil cogitati praemeditatique detulerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 252:3)
Demosthenes melius, qui se in locum, ex quo nulla exaudiri vox et ex quo nihil prospici posset, recondebat ne aliud agere mentem cogerent oculi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 187:1)
Quorum quia nihil in nostra potestate est, nulla quo minus fiant ratio persuadet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 8:6)
Nullum est argumentum magnitudinis certius quam nihil posse quo instigeris accidere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 37:1)
alii sic impendimus, ut possimus rationem reddere, alii, ut nullas habeamus reliquias, qua re nihil turpius est.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 43:2)
- nulla agmina circum magnanimosque duces, nil ausae quaerere tollunt clamorem, qualis bello supremus apertis urbibus, aut pelago iam descendente carina, ut primum invisi cupido data copia regis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권25)

SEARCH

MENU NAVIGATION