라틴어 문장 검색

si semel e tantis poscenti quisque negasset, effera praetumido quatiebat corda furore.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:107)
deinde ad invehenda et exportanda utensilia, quae res frugibus conditis auget pretium et minuit impensas rerum invectarum, quia minoris adportentur eo, quo facili nisu perveniatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 3:5)
boves, cum ad arborem venerint, fortiter retinere ac retardare, ne in radicem maiore nisu vomis impactus colla commoveat, neve aut cornu bos ad stipitem vehementius offendat aut extremo iugo truncum delibet ramumque deplantet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 26:1)
Nam si vehementius induru- erunt,aut maiore nisu convellendi sunt aut falce deputandi, quod utrumque vitandum est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 1:2)
nam sive curvatur acies, quod accidit molli, sive tardius penetrat, quod evenit in retuso et crasso ferramento, maiore nisu est opus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 21:5)
interdum et pondus aliquod iniungitur, ut maiore nisu laboris exploretur patientia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 7:3)
nisu tamen corporis et impetu equi pervasit, oblitus faciem suo cruore ne nosceretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장8)
quidam trudibus aut furcis inertem molem prosternere, iacentesque nullo ad resurgendum nisu quasi exanimes linquebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장9)
idemque cum postero ad quaestionem retraheretur, eo nisu proripuit se custodibus saxoque caput adflixit ut statim exanimaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 45장9)
ipsa crine fluxo thyrsum quatiens, iuxtaque Silius hedera vinctus, gerere cothurnos, iacere caput, strepente circum procaci choro.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장7)
ille tamquam nisus evomentis adiuvaret, pinnam rapido veneno inlitam faucibus eius demisisse creditur, haud ignarus summa scelera incipi cum periculo, peragi cum praemio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 67장4)
quatiebatur his segne ingenium ut concupisceret magis quam ut speraret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장16)
nec defensioni locus, quamquam supplicis manus tenderet, humi plerumque stratus, lacera veste, pectus atque ora singultu quatiens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장6)
spernuntur centuriones tribunique, ac ne vox cuiusquam audiatur, quatiunt arma, rupturi imperium ni ducantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 19장8)
' fecitque ipse se compotem uoti nisus omni modo, ne quem noui status paeniteret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 28장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION