라틴어 문장 검색

cuncta nitent, longos erexit ianua ramos et matutinis operatur festa lucernis.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII27)
effigies sacri nitet aurea cercopitheci, dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae atque vetus Thebe centum iacet obruta portis, illic aeluros, hic piscem fluminis, illic oppida tota canem venerantur, nemo Dianam, orrum et caepe nefas violare et frangere morsu;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV3)
Tribus quippe illinc volneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Horatius addito ad virtutem dolo, ut distraheret hostem, simulat fugam singulosque, prout sequi poterant, adortus exuperat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 34:2)
te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus summittit flores, tibi rident aequora ponti placatumque nitet diffuso lumine caelum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:2)
nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum, haec pro ponderibus casus celerare necessest propterea quia corpus aquae naturaque tenvis aeris haud possunt aeque rem quamque morari, sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:5)
sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur cetera;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 29:4)
Denique tantopere inter se cum maxima mundi pugnent membra, pio nequaquam concita bello, nonne vides aliquam longi certaminis ollis posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis omnibus epotis umoribus exsuperarint?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:1)
Luna potest solis radiis percussa nitere inque dies magis [id] lumen convertere nobis ad speciem, quantum solis secedit ab orbi, donique eum contra pleno bene lumine fulsit atque oriens obitus eius super edita vidit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:1)
praesens dolor exsuperabat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:8)
O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci Virtute exuperas, tanto me inpensius aequum est Consulere, et reliqua.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 16:4)
nec tristia secla ferarum *Exuperant silvis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 14:5)
O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci Virtute exuperas, tanto me inpensius aequum est Consulere atque omnes metuentem expendere causas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 17:1)
Inspicit et gladios, qui toti sanguine manent, Qui niteant primo tantum mucrone cruenti, Quae presso tremat ense manus, quis languida tela, Quis contenta ferat, quis praestet bella iubenti, Quem pugnare iuvet, quis vultum cive peremto Mutet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:2)
Nec summis crustata domus sectisque nitebat Marmoribus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:5)
Pars auro plumata nitet;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION