라틴어 문장 검색

nam primum astrorum volucris te consule motus concursusque gravis stellarum ardore micantis tu quoque, cum tumulos Albano in monte nivalis lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas, vidisti et claro tremulos ardore cometas, multaque misceri nocturna strage putasti, quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae, eum claram speciem concreto lumine luna abdidit et subito stellanti nocte perempta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 29:1)
ignovisse putas, quia, cum tonat, ocius ilex sulpure discutitur sacro quam tuque domusque?
(페르시우스, 풍자, satire 228)
' Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet, Udaque perpetuo gramine terra viret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 630)
Colle sub aprico creberrimus ilice lucus Stabat, et in ramis multa latebat avis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 53)
Carmine laesa Ceres sterilem vanescit in herbam, Deficiunt laesi carmine fontis aquae, Ilicibus glandes cantataque vitibus uva Decidit, et nullo poma movente fluunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 716)
sed neque ramosa numerabis in ilice glandes,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 30:5)
sed me iam, Care, nivali sexta relegatum bruma sub axe videt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1325)
note ut tetigit lucum (densa niger ilice lucus, in medio gelidae fons erat altus aquae),
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권104)
lucus Aventino suberat niger ilicis umbra, quo posses viso dicere
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권163)
flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant, flavaque de viridi stillabant ilice mella.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 15:11)
Quo se cumque acies oculorum flexerat, illic vulgus erat stratum, veluti cum putria motis poma cadunt ramis agitataque ilice glandes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:19)
Protinus, ut secto piceae de cortice guttae, utve tenax gravida manat tellure bitumen, utve sub adventu spirantis lene favoni sole remollescit, quae frigore constitit, unda, sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis nomen habet dominae nigraque sub ilice manat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 53:1)
non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis, nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus, et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis enodisque abies curvataque glandibus ilex et platanus genialis acerque coloribus impar amnicolaeque simul salices et aquatica lotos perpetuoque virens buxum tenuesque myricae et bicolor myrtus et bacis caerula tinus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 12:5)
Laetus abit gaudetque malo Berecyntius heros pollicitique fidem tangendo singula temptat Vixque sibi credens non alta fronde virentem ilice detraxit virgam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 14:1)
Haec ubi quinque suae complevit saecula vitae, ilicis in ramis tremulaeque cacumine palmae unguibus et puro nidum sibi construit ore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 31:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION