라틴어 문장 검색

uir religione et prudentia insignis, sacris quoque litteris nobiliter instructus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII. 1:5)
illam alteram admiratio viri et pavor praesens nobilitavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 173:3)
cum utriusque consulis eadem quae ante semper fuisset sententia, ceterum Varroni fere omnes, Paulo nemo praeter Servilium prioris anni consulem adsentiretur, ex maioris partis sententia ad nobilitandas clade Romana Cannas urgente fato profecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 531:1)
primus certe imperator nomine victae ab se gentis est nobilitatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 610:1)
primus certe hic imperator victae a se nomine gentis nobilitatus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXX Periocha14)
Peloponnesum totam in dicione Philippus habet Argosque ipsos, non vetere fama magis quam morte Pyrrhi nobilitatos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 65:2)
Antiochus pace nequiquam temptata, evastatis Elaeensium primum, deinde Pergamenorum agris, relicto ibi Seleuco filio, Adramytteum hostiliter itinere facto petit agrum opulentum, quem vocant Thebes campum, carmine Homeri nobilitatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 218:1)
Persei autem regi, adversus quem ibatur, famam et bello clara Macedonum gens et Philippus pater, inter multa prospere gesta Romano etiam nobilitatus bello, praebebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 522:3)
cuius temporis initio ad circumeundam Graeciam visendaque, quae nobilitata fama maiora auribus accepta sunt quam oculis noscuntur, uti statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 322:2)
feram et perferam usque abitum eius animo forti atque offirmato, id modo si mercedis datur mi, ut meus victor vir belli clueat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 212)
Chrysalvs Atridae duo fratres cluent fecisse facinus maxumum, quom Priami patriam Pergamum divina moenitum manu armis, equis, exercitu atque eximiis bellatoribus mille cum numero navium decumo anno post subegerunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 91)
Facito ergo ut Acherunti clueas gloria.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 534)
iam ego me convortam in hirudinem atque eorum exsugebo sanguinem, senati qui columen cluent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 25)
atque me minoris facio prae illo, qui omnium legum atque iurum fictor, conditor cluet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 4135)
res magis quaeritur quam clientum fides cuius modi clueat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 24)

SEARCH

MENU NAVIGATION