라틴어 문장 검색

sin uero more uulgari eum isti proprie magum existimant, qui communione loquendi cum deis immortalibus ad omnia quae uelit incredibili quadam ui cantaminum polleat, oppido miror, cur accusare non timuerint quem posse tantum fatentur.
(아풀레이우스, 변명 24:16)
omina non audet genetrix tam magna fateri successusque suos arcani conscia voti spe trepidante tegit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae48)
Si scelus est, plus te nobis debere fateris, Quod scelus hoc non ipse facis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:57)
Nescio quid de te non belle, Dento, fateris, Coniuge qui ducta iura paterna petis.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXI1)
Non sum de primo, fateor, Trifolina Lyaeo, Inter vina tamen septima vitis ero.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CXIV Trifolinum1)
sequitur ille autem locus ad augendum, non esse exspectandum, dum fateatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 33장 3:1)
sin hoc nemo vestrum ita sentit, illud iam in iudicium venit, non occisusne sit, quod fatemur, sed iure an iniuria, quod multis in causis saepe quaesitum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 11장 2:2)
di tamen et Caesar dis accessure, sed olim, aequarint Pyhos cum tua fata dies, non mihi, qui poenam fateor meruisse, sed illi parcite, quae nullo digna dolore dolet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 529)
" Saepe adeo iniuriam vindicare non expedit, ut ne fateri quidem expediat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 180:4)
At non timebat tunc tuus, fateor, parens,
(세네카, Troades 332:1)
nam ita fecisse eum quae senatui placuissent fatebatur, ut facile appareret non diutius quam necesse esset facturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 20:2)
Rex postero die ad lacessendos proelio hostes progressus, postquam trans amnem in tuto posita castra animadvertit, fatebatur quidem peccatum quod pridie non institisset victis, sed aliquanto maiorem culpam esse quod nocte foret cessatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 657:1)
nam si quis aliter dicendi onera perferre non possit, non ita miserum est non agere potiusque multo quam et operis et hominum fateri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 283:2)
Hic si dicas quod euenturum deus uidet id non euenire non posse, quod autem non potest non euenire id ex necessitate contingere, meque ad hoc nomen necessitatis adstringas, fatebor rem quidem solidissimae ueritatis sed cui uix aliquis nisi diuini speculator accesserit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:1)
fatetur se non belle dicere, non ad voluntatem loqui posse, non ab adflicta amicitia transfugere atque ad florentem aliam devolare, non profusis sumptibus vivere, non ornare magnifice splendideque convivium, non habere domum clausam pudori et sanctimoniae, patentem atque adeo expositam cupiditati et voluptatibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION