라틴어 문장 검색

Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: " Voca nomen eius "Absque misericordia", quia non addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis.
(불가타 성경, 호세아서, 1장6)
etenim si id non negat ex quo nihil petit nisi ut ignoscatur, dubitaret id fateri ex quo etiam praemia laudis essent petenda?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 1:1)
Non noui quemquam cuius ingenio populus Romanus pertinacius ignouerit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 2:5)
Ignoscere autem est, quem iudices puniendum, non punire ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 32:6)
namque ut antistitem civitatis vestrae relinquam, consummatissimum virum cunctarumque virtutum conscientia et fama iuxta beatum, multo opportunius de quibuscumque quaestionibus tibi interrogatur 2 incliti Galliarum patres et protomystae, nec satis positus in longinquo Lupus nec parum in proximo Auspicius, quorum doctrinae abundanti eventilandae nec consultatio tua sufficit, proinde quod super hac precum parte non parui, benignus quidem sed et iustus ignosce, quia si vos imperitiam fugere par est, me quoque decet vitare iactantiam, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Aruogasti suo Salutem. 3:2)
mihi quaeso ita ignoscatis, patres conscripti, si longiorem orationem non cupiditas gloriandi de me, sed necessaria criminum defensio fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 623:1)
Ignoscite, indices, erravit, lapsus est, non putavit, si unquam posthac, et cetera.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 181:3)
non sum processurus ultra uerba, minabor, deinde ignoscam:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est; cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satisfaciam ? ille respondit: morere. suspen 8:6)
Quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae, et non peribimus? ".
(불가타 성경, 요나서, 3장9)
Eiusmodi fabulae vibrabant, cum Trimalchio intravit et detersa fronte unguento manus lavit spatioque minimo interposito Ignoscite mihi inquit amici, multis iam diebus venter mihi non respondit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:1)
Hac prece quaeso, exonera mentem culpaeque ignosce minori, et quandoque mihi fortunae arriserit hora, non sine honore tuum patiar decus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:8)
quod superest, nec ipse sum nescius quosdam circumstantium cupere audire, cur non argento uel auro, sed potissimum ex ligno simulacrum fieri uoluerim, idque eos arbitror non tam ignoscendi quam cognoscendi causa desiderare, ut hoc etiam scrupulo liberentur, cum uideant omnem suspicionem criminis abunde confutatam.
(아풀레이우스, 변명 63:5)
An vero si a se filium pater testatus fuerit elogio, propterea quod is meretricem amaverit, non omnis hic erit quaestio, an huic delicto pater debuerit ignoscere et centumviri tribuere debeant veniam?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 184:2)
facilius Porsenna Mucio ignovit, quod voluerat occidere, quam sibi Mucius, quod non occiderat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 5:8)
ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit, haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68a9)

SEARCH

MENU NAVIGATION