라틴어 문장 검색

in qua tradebatur omnis dialecticae disciplina id est orationis ratione conclusae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 40:5)
Licet ex his eligant ea quae notatione et laude digna sint:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 1:11)
Ego vero, inquit Brutus, et delector ista quasi notatione temporum et ad id quod instituisti, oratorum genera distinguere aetatibus, istam diligentiam esse accommodatam puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 1:2)
Non, inquam, Brute, sine causa, propterea quod istorum in dialecticis omnis cura consumitur, vagum illud orationis et fusum et multiplex non adhibetur genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 3:2)
dialecticam mihi videris dicere, inquit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장1)
A quo cum in aliis rebus tum studiosissime in dialectica exercebar, quae quasi contracta et astricta eloquentia putanda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 1:2)
sine qua etiam tu, Brute, iudicavisti te illam iustam eloquentiam, quam dialecticam esse dilatatam putant, consequi non posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 1:3)
Vigila, Chrysippe, ne tuam causam, in qua tibi cum Diodoro, valente dialectico, magna luctatio est, deseras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 19:3)
Si est motus sine causa, non omnis enuntiatio, quod ἀξίωμα dialectici appellant, aut vera aut falsa erit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 31:4)
In dialectica autem vestra nullam existimavit esse nec ad melius vivendum nec ad commodius disserendum viam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 82:2)
Finem, inquit, interrogandi, si videtur, quod quidem ego a principio ita me malle dixeram hoc ipsum providens, dialecticas captiones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 23:2)
Rhetorice igitur, inquam, nos mavis quam dialectice disputare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 23:3)
sed dum dialecticam, Torquate, contemnit Epicurus, quae una continet omnem et perspiciendi quid in quaque re sit scientiam et iudicandi quale quidque sit et ratione ac via disputandi, ruit in dicendo, ut mihi quidem videtur, nec ea, quae docere vult, ulla arte distinguit, ut haec ipsa, quae modo loquebamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 24:1)
itaque et dialectici et physici verbis utuntur iis, quae ipsi Graeciae nota non sint, geometrae vero et musici, grammatici etiam more quodam loquuntur suo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 5:1)
quamquam ea verba, quibus instituto veterum utimur pro Latinis, ut ipsa philosophia, ut rhetorica, dialectica, grammatica, geometria, musica, quamquam Latine ea dici poterant, tamen, quoniam usu percepta sunt, nostra ducamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION