라틴어 문장 검색

alii ideo hoc de Pollione dictum volunt, quod et ipse utriusque linguae tragoediarum scriptor fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 105)
unde hoc genus poe- matis tragoediam volunt dictam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3835)
Ius est apud Persas misceri cum matribus, Aegyptiis et Athenis cum sororibus legitima conubia, memoriae et tragoediae vestrae incestis gloriantur, quas vos libenter et legitis et auditis;
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 3:1)
Easdem argutias in tragoedias satis ille quidem acute, sed parum tragice transtulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장 1:2)
Sunt eius aliquot orationes, ex quibus sicut ex eiusdem tragoediis lenitas eius non sine nervis perspici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 1:2)
Utile videbatur Ulixi, ut quidem poëtae tragici prodiderunt (nam apud Homerum, optimum auctorem, talis de Ulixe nulla suspicio est), sed insimulant eum tragoediae simulatione insaniae militiam subterfugere voluisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 125:1)
Itaque et in tragoedia comicum vitiosum est et in comoedia turpe tragicum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 1장 1:4)
Neque vero istis tragoediis tuis, quibus uti philosophi maxime solent, Crasse, perturbor, quod ita dixisti, neminem posse eorum mentis, qui audirent, aut inflammare dicendo aut inflammatas restinguere, cum eo maxime vis oratoris magnitudoque cernatur, nisi qui [rerum omnium] naturam mores hominum atque rationes penitus perspexerit, in quo philosophia sit oratori necessario percipienda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 219:1)
Itaque, cum et invidia et odio populi tum Galba premeretur, hisce eum tragoediis liberatum ferebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 228:2)
nam neque parvis in rebus adhibendae sunt hae dicendi faces neque ita animatis hominibus, ut nihil ad eorum mentis oratione flectendas proficere possimus, ne aut inrisione aut odio digni putemur, si aut tragoedias agamus in nugis aut convellere adoriamur ea, quae non possint commoveri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 205:2)
" Quis est igitur qui non fateatur hoc lepore atque his facetiis non minus refutatum esse Brutum quam illis tragoediis, quas egit idem, cum casu in eadem causa efferretur anus Iunia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 225:1)
C.D. 2.11 Aeschines Atheniensis, vir eloquentissimus, cum adulescens tragoedias actitavisset, rem publicam capessivit, et Aristodemum, tragicum item actorem, maximis de rebus pacis et belli legatum ad Philippum Athenienses saepe miserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 27:2)
Sophocles ad summam senectutem tragoedias fecit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 29:4)
Tragoedias loqui videor et fabulas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 98:9)
Democritus tamen non inscite nugatur, ut physicus, quo genere nihil adrogantius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 43:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION