라틴어 문장 검색

nam cum omni virtute, quae in feminas cadit, functa insanabilem attulit marito dolorem, tum aetate tam puellari, praesertim meae comparata, potest et ipsa numerari inter vulnera orbitatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 6:2)
In quo est et illa (si tamen inter schemata numerari debet, cum aliis etiam pars causae videatur) digressio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 102:3)
imitatio morum alienorum, quae vel, ut alii malunt, μίμησισ dicitur, iam inter leniores adfectus numerari potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 104:5)
nec solum ubi quinae, ut his, syllabae nectuntur, fortissima Tyndaridarum, sed etiam quaternae, cum versus cluditur appennino et armamentis et .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 322:1)
restitit quinis bis annis unius noctis peritura furto.
(세네카, 아가멤논 11:13)
BLANDVS in ultima parte controuersiae, qua de republica disputatur, quaestionem fecit, an quinquennium numerari debeat excepta tyrannide.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 12:10)
' aetatis illam animalibus tantum indulsisse, ut quina aut dena saecula educerent, homini in tam multa ac magna genito tanto citeriorem terminum stare.'
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 3:2)
Cum his te numerari feminis volo.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 115:5)
a me numerari voluit annum, sed deest mihi ad sacerdotium ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 185:3)
quod tam ferum, tam triste bis quinis scelus Mars vidit annis?
(세네카, Troades 1087:1)
"olim post Capreas Tiberi, post turpia numina Gai, censuram Claudi, citharam thalamosque Neronis, post speculi immanis pompam, quo se ille videbat hinc turpis, quod pulcher, Otho, post quina Vitelli milia famosi ventris damnata barathro, his titulis princeps lectus similique labore Vespasianus erat."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 134)
ibant hexametri superbientes et vestigia iuncta, sed minora, per quinos elegi pedes ferebant;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium5)
cumque de capessendo diademate coniuratio Marcelliniana1 coqueretur, nobilium iuventuti signiferum sese in factione praebuerat, homo adhuc novus in senectute, donec aliquando propter experimenta felicis audaciae natalium eius obscuritati dedit hiantis interregni rima fulgorem, nam vacante aula turbataque republica solus inventus est, qui ad Gallias administrandas fascibus prius quam codicillis ausus accingi mensibus multis tribunal inlustrium potestatum spectabilis praefectus escenderet, anno peracto militiae extremae terminum circa vix honoratus, numerariorum more seu potius advocatorum, quorum cum finiuntur actiones, tunc incipiunt dignitates.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 6:1)
exsultans Gothis insultansque Romanis, inludens praefectis conludensque numerariis, leges Theudosianas calcans Theudoricianasque proponens veteres culpas, nova tributa perquirit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 3:4)
hi sunt, quorum comparationi digitum tollerent Narcissus Asiaticus, Massa Marcellus, Carus Parthenius, Licinus et Pallas, hi sunt, qui invident tunicatis otia stipendia paludatis, viatica veraedariis 2 mercatoribus nundinas, munuscula lega- tis portoria quadruplatoribus, praedia provincialibus flamonia municipibus, arcanis pondera mensuras allectis salaria tabulariis, dispositiones numerariis praetorianis sportulas, civitatibus indutias vectigalia publicanis, reverentiam clericis originem nobilibus, consessum prioribus congressum aequalibus, cinctis iura discinctis privilegia, scholas instituendis mercedes instituentibus litteras institutis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION