라틴어 문장 검색

Hippolytus etiam si nummi preces audiat susurrantis, suae novercae non vult precibus novercari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:8)
Jam non Caesar, sed nummus est omnia, quia ab individualibus usque ad generalissimam, honores [0464C] singulos tanquam mediator percurrit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:14)
Nummus patriarcha noster est, episcopos et archiepiscopos inthronizat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:15)
Ut loculis varia nummorum fercula donet, Injungit proprio dives jejunia ventri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:13)
Omnis in affectum nummi laxatur avari Divitis affectus, nec enim datur ulla voluptas Menti, qua possit alias deflectere vultum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:19)
Hos colit ipse deos, haec idola ditat honore Divini cultus, et nummis numina donat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:21)
Sic jubar humani sensus male palliat umbra Carnis, fitque nummis ingloria gloria mentis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:24)
Si tempus adsit, si locus exigat, Surgat sepultae massa pecuniae, Nummos crumenae funditus evomant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:10)
Quibus undique collectis et admonitis, fama obsidionis Nicaeae et exercitus Christianorum ad aures ejus perlata est, et quia numerus tot millium supra quadringenta millia illic consedisse referatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 50:2)
Quadringenti tantum equi Turcorum in Antiochia reperti et capti sunt, quos minime adhuc suo more ad equitandum [0495B] domuerant, aut in persecutione hostium flectere, et calcaribus urgere didicerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 56:6)
De qua, quantum os cujusque a foramine angusto pellis capere poterat, licet vetus et putrida fuit, aut de foedis sumpta paludibus vel antiquis cisternis, duobus nummis vendebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 12:6)
Equites vero circiter quadringenti, qui a rege Babyloniae missi, urbem assidue perlustrabant in admonitione defensionis et consolatione civium, visa angustia et fuga suorum, ad praesidium turris David veloci cursu equorum diverterunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 40:4)
His ita dispositis, ac Baldewino de Burg statuto tempore [0585B] ab Antiochia recepto, jamque in throno et majestate civitatis Rohas collocato, Baldewinus primus et magnificus frater ducis Godefridi, quadringentis equitibus egregiis contractis cum mille peditibus, regia via Antiochiam primum profectus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 62:5)
Sed, cum ad Gybel descenderet ibique pernoctaret, de quadringentis equitibus et mille peditibus vix centum et quadraginta equites et quingenti pedites cum eo remanserunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:13)
At Baldewinus semper miles imperterritus, cernens hostes se graviter insequi, et jam per totam planitiem plurimum exercitus descendisse, sine mora cum universis catholicis militibus in freno equis reductis, Turcos velociter incurrit, duroque certamine commisso, circiter quadringenti Turcorum illic in gladio, lancea et sagitta occisi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION