라틴어 문장 검색

marito et liberis peregre mortuis pudicitiam reportavit in patriam et hoc sustentata viatico nurum Moabitidem tenuit, ut illud Esaiae vaticinium conplerentur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 14:8)
criminibus debent hortos praetoria mensas, argentum vetus et stantem extra pocula caprum, quem patitur dormire nurus corruptor avarae, quem sponsae turpes et praetextatus adulter?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I24)
"felices proavorum atavos, felicia dicas saecula quae quondam sub regibus atque tribunis viderunt uno contentam carcere Romam."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III130)
"vincens ut Aiax praeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles, parcendum est teneris, nondum implevere medullas maturae mala nequitiae, cum pectere barbam coeperit et longae mucronem admittere cultri, falsus erit testis, vendet periuria summa exigua et Cereris tangens aramque pedemque, elatam iam crede nurum, si limina vestra mortifera cum dote subit, quibus illa premetur per somnum digitis!"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV76)
cultus, gestare decoros Vix nuribus, rapuere mares:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:6)
Non illis urbes spoliandaque templa negasset, Tarpeiamque Iovis sedem, matresque senatus, Passurasque infanda nurus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:51)
Inter mille nurus epulis vesana meroque Regia non ullos exceptos legibus horret Concubitus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:43)
Voltus indue tu magis severos, Quam coniunx Priami nurusque maior.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLI6)
O felix animo, felix, Nigrina, marito Atque inter Latias gloria prima nurus:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXV1)
Dum proavos atavosque refers et nomina magna, Dum tibi noster eques sordida condicio est, Dum te posse negas nisi lato, Gellia, clavo Nubere, nupsisti, Gellia, cistibero.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XVII1)
Quando erit ille dies, quo campus et arbor et omnis Lucebit Latia culta fenestra nuru?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, VI2)
Di bene, quod sancto peperit fecunda marito, Quod sperat generos quodque puella nurus.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LIII4)
Quod Flacco Varioque fuit summoque Maroni Maecenas, atavis regibus ortus eques, Gentibus et populis, hoc te mihi, Prisce Terenti, Fama fuisse loquax chartaque dicet anus Tu facis ingenium, tu, si quid posse videmur;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, III1)
Nec cito ridebit peregrini gloria partus, Romanam deceat quam magis esse nurum.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXI5)
Delicias Cosmi vos redolete, nurus.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LIX Opobalsama2)

SEARCH

MENU NAVIGATION