라틴어 문장 검색

crinitos inter famulos pubemque canoram orbatas iubet ire nurus nuperque peremptis adridere viris.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:116)
qui foeda parabat Romanas ad stupra nurus, sua pignora vidit coniugibus permixta trahi;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:23)
vestros stimulant si pignora sensus, me quoque non impar naturae cura remordet, nec ferro sic corda rigent ut nosse recusem quam sanctum soceri nomen, quam dulce mariti, quantus prolis amor.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:106)
grandaevi gemina sublimes prole feruntur et cara natos implicuere mora.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam3)
adgreditur Cytherea nurum flentemque pudico detraxit matris gremio.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae70)
Hic neque concepto fetu nec semine surgit, sed pater est prolesque sibi nulloque creante emeritos artus fecunda morte reformat et petit alternam totidem per funera vitam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix9)
incedunt geminae proles fraterna puellae:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae62)
Tunc opibus totoque Heliconis sedula regno ornabat propriam Calliopea nurum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam6)
in prolem dilata ruunt periuria patris et poenam merito filius ore luit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Curetium2)
Terra parens quondam caelestibus invida regnis Titanumque simul crebros miserata dolores omnia monstrifero complebat Tartara fetu invisum genitura nefas Phlegramque retexit tanta prole tumens et in aethera protulit hostes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia1)
cernitis ut Tellus nostrum coniuret in orbem prole nova dederitque alios interrita partus?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia36)
per fasces numerantur avi semperque renata nobilitate virent, et prolem fata sequuntur continuum simili servantia lege tenorem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:8)
decurrat trabeata domus tradatque secures mutua posteritas servatoque ordine fati Manlia continuo numeretur consule proles."
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:171)
inlustri te prole Tagus, te Gallia doctis civibus et toto stipavit Roma senatu.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:347)
quaenam tot divis veniet nurus, omnibus arvis et toto donanda mari?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:392)

SEARCH

MENU NAVIGATION