라틴어 문장 검색

"Nec exiguum scelerati monstrabatur indicium, quippe cum eadem nocte sub ipso flagitii momento idem profugisset nec exinde usquam compareret;"
(아풀레이우스, 변신, 7권 1:7)
conspicatum se quippe supinato illi et iam ex maxima parte consumpto immanem draconem mandentem insistere nec ullum usquam miserrimum senem comparere illum.
(아풀레이우스, 변신, 8권 9:6)
"Tunc obstinato animo vehementer anxius Myrmex nec usquam dominam suam progredi sinebat, et lanificio domestico destrictam inseparabilis assidebat,ac tantum necessario vespertini lavacri progressu affixus atque conglutinatus, extremas manu prendens lacinias, mira sagacitate commissae provinciae fidem tuebatur."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:13)
nam neque asinum, qui solus interesset, talibus cibis affici posse, et tamen cotidie partes electiles comparere nusquam, nec utique cellulam suam tam immanes involare muscas ut olim Harpyiae fuere, quae diripiebant Phineias dapes.
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:2)
Ac primo quidem squalens pilus defluit, ac dehinc cutis crassa tenuatur, venter obesus residet, pedum plantae per ungulas in digitos exeunt, manus non iam pedes sunt sed in erecta porriguntur officia, cervix procera cohibetur, os et caput rotundatur, aures enormes repetunt pristinam parvitatem, dentes saxei redeunt ad humanam minutiem, et, quae me potissimum cruciabat ante, cauda nusquam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:5)
"nec tibi natales ac ne dignitas quidem, vel ipsa qua flores usquam doctrina profuit, sed lubrico virentis aetatulae ad serviles delapsus voluptates, curiositatis improsperae sinistrum praemium reportasti."
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:3)
Atque ita nusquam certa erit in sanctis libris castae veritatis auctoritas.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 4:6)
Clamet alius eiusdem provinciae Victor episcopus, cui relicto in eadem poena in qua etiam Priscus fuit, nusquam nisi in dioecesi eius ab aliquo communicatur episcopo.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 8:5)
nusquam enim non est, cuius sumus.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 6:23)
Sed mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci visam constitit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIX 10:1)
Vivaria autem quae nunc vulgus dicit - quos παραδείσουσ Graeci appellant, quae leporaria Varro dicit - haut usquam memini apud vetustiores scriptum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XX 5:1)
bibosum dictum nondum etiam usquam repperi nisi apud Laberium, neque aliud est quod simili inclinatu dicatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XII 3:2)
At ille amans, ubi saepe ad litus solitum adnavit et puer, qui in primo vado adventum eius opperiri consueverat, nusquam fuit, desiderio tabuit exanimatusque est et in litore iacens inventus ab his qui rem cognoverant, in sui pueri sepulcro humatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VIII 7:3)
deinde continuo umerum dextrum eodem successu incidit neque recessit usquam, donec subvertit, ne Gallus impetum in ictu haberet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 18:3)
Inscitissime igitur petit ut Aeneas portum Velinum requirat, cum id nomen eo tempore fuerit nusquam gentium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION