라틴어 문장 검색

post reditus quoque oberrat oculis turba feralis meis?
(세네카, Hercules Furens 17:9)
purgare terras propero, iamdudum mihi monstrum impium saevumque et immite ac ferum oberrat:
(세네카, Hercules Furens 19:12)
segnior cursu sonipes in ipso concidit gyro dominumque prono prodidit armo.
(세네카, 오이디푸스 2:30)
imbrifera qualis implicat varios sibi Iris colores, parte quae magna poli curvata picto nuntiat nimbos sinu (quis desit illi quive sit dubites color). caerulea fulvis mixta oberravit notis, sanguinea rursus;
(세네카, 오이디푸스 4:26)
Vt profugus urbem liquit infesto gradu celerem citatis passibus cursum explicans, celso sonipedes ocius subigit iugo et ora frenis domita substrictis ligat.
(세네카, 파이드라 15:1)
sequitur adsiduus comes, nunc aequa carpens spatia, nunc contra obvius oberrat, omni parte terrorem movens.
(세네카, 파이드라 15:34)
tum vero pavida sonipedes mente exciti imperia solvunt seque luctantur iugo eripere rectique in pedes iactant onus.
(세네카, 파이드라 15:37)
terror oberrat, subitos fundunt
(세네카, Thyestes 987:1)
sic longi saepe putantur si sedeant, vix matre carens ut constitit infans, mox praebet dorsum sonipes;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 115)
quis temerator oberret agmine femineo, tacitus sibi risit Achilles, illum virgineae ducentem signa catervae magnaque difficili solventem bracchia motu - et sexus pariter decet et mendacia matris - mirantur comites, nec iam pulcherrima turbae Deidamia suae tantumque admota superbo vincitur Aeacide, quantum premit ipsa sorores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권247)
par forma decorque, par honor, exhaustis Martem non altius armis Bistonius portat sonipes magnoque superbit pondere nec tardo raptus prope flumina cursu fumat et ingenti propellit Strymona flatu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.9)
at sonipes habitus animosque imitatus equestres aerius attollit vultus cursumque minatur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.20)
illum Palladia sonipes Nemeaeus ab arce devehit arma pavens umbraque immane volanti implet agros longoque attollit pulvere campum, non aliter silvas umeris et utroque refringens pectore montano duplex Hylaeus ab antro praecipiat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권55)
acrior et campum sonipes rapit et pedes arva implet ovans, rediere viris animique minaeque votaque, sanguineis mixtum ceu fontibus ignem hausissent belli magnasque in proelia mentes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권2)
iam prior Oeclides et iam non tertius ibat Admetus, laxo cum tandem ambo orbe reductus aequoreus sonipes premit evaditque parumper gavisos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권177)

SEARCH

MENU NAVIGATION