라틴어 문장 검색

Igitur homicida et blasphemus pessima perpessus, ut ipse alios tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장28)
Obitu mergens orta supremo.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 33:1)
Hi post eorum obitum multos annos a finitimis exagitati, cum alias bellum inferrent, alias inlatum defenderent, consensu eorum omnium pace facta hunc sibi domicilio locum delegerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 29장5)
Mavortia matris nobilitas spoliis armisque exultat avitis inmensamque trahit Celerini robore lucem, qui quondam Meroën iussus Nilumque tueri, cum sibi post obitus et Parthica fulmina Cari sceptra daret miles rebusque imponere vellet, despexit fremitus et praetulit otia regno;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae43)
paucosque post dies Vipsania mater eius excessit, una omnium Agrippae liberorum miti obitu:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 19장6)
Haec extrema fuit aetas imperatorum Atheniensium, Iphicratis, Chabriae, Timothei, neque post illorum obitum quisquam dux in illa urbe fuit dignus memoria.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 4:1)
Fuerunt praeterea magni reges ex amicis Alexandri Magni, qui post obitum eius imperia ceperunt, in eis Antigonus et huius filius Demetrius, Lysimachus, Seleucus, Ptolemaeus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 1:1)
Hac igitur qua diximus aetate cum patre in Hispaniam profectus est, cuius post obitum, Hasdrubale imperatore suffecto, equitatui omni praefuit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 1:1)
Gaetulicum refellit Plinius quasi mentitum per adulationem, ut ad laudes iuuenis gloriosique principis aliquid etiam ex urbe Herculi sacra sumeret, abusumque audentius mendacio, quod ante annum fere natus Germanico filius Tiburi fuerat, appellatus et ipse C. Caesar, de cuius amabili pueritia immaturoque obitu supra diximus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 2:2)
et obseruatum est sub cuiusque obitum arborem ab ipso institutam elanguisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 1장 1:6)
magnos obitus natumque domumque et genus Aeolium pugnataque poscere bella.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 811:2)
sors superest, date fallaci pudibunda senectae exitia indecoresque obitus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 851:1)
continuo hinc obitus perfractaque caedibus arma corporaque, alternus cruor alternaeque ruinae;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 193:1)
Quis tales obitus dederit, quis talia facta, dic age, tuque feri reminiscere, Musa, furoris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 541:1)
Omnia qui magni dispexit lumina mundi, qui stellarum ortus comperit atque obitus, flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur, ut cedant certis sidera temporibus, ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans dulcis amor gyro devocet aerio, idem me ille Conon caelesti in lumine vidit e Bereniceo vertice caesariem fulgentem clare, quam cunctis illa deorum levia protendens bracchia pollicita est, qua rex tempestate novo auctus hymenaeo vastatum finis iuerat Assyrios, dulcia nocturnae portans vestigia rixae quam de virgineis gesserat exuviis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 661)

SEARCH

MENU NAVIGATION