라틴어 문장 검색

Invenies in quolibet genere vitae oblectamenta et remissiones et voluptates, si volueris mala putare levia potius quam invidiosa facere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 90:4)
2. habes igitur hic Dionysum inter triumphi Indici oblectamenta marcentem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem2)
somnus enim et vinum et epulae et scorta balineaque et otium consuetudine in dies blandius ita enervaverunt corpora animosque ut magis deinde praeteritae victoriae eos quam praesentes tutarentur vires, maiusque id peccatum ducis apud peritos artium militarium haberetur quam quod non ex Cannensi acie protinus ad urbem Romanam duxisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 237:1)
exercitus Hannibalis per hiberna ita luxuriatus est ut corporis animique viribus enervaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 18)
tyranno Lacedaemonio Damocritus ademptis maritimis civitatibus enervatam tyrannidem dicere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 128:1)
per haec velut enervata civitas Lacedaemoniorum diu Achaeis obnoxia fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 414:1)
psaltriae sambucistriaeque et convivalia alia ludorum oblectamenta addita epulis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 69:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION