라틴어 문장 검색

ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum, quoniam induraverant super eos mala.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장30)
speciosa quidem ista sunt, inquam, oblitaque rhetoricae ac musicae melle dulcedinis tum tantum cum audiuntur oblectant, sed miseris malorum altior sensus est;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:4)
At Numerinus podagram ceterosque articulos induratos hoc molliebat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장142)
Ubi aetas induravit, ne nascitur quidem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장173)
At Numenius podagram ceterosque articulos induratos hoc molliebat:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 37:1)
Vbi aetas indurauit, ne nascitur quidem.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 27:8)
quodsi enim refertur ad tonsillas inflammatione induratas, falsa est interpretatio;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1607)
At Numenius podagram, ceterosque articulos induratos hoc molliebat:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 39:1)
ubi aetas induravit, ne nascitur quidem.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 34:10)
Sequenti triduo velut aeger cacuminibus arborum et desecto viridi pabulo oblectandus, prohibendusque multa potione.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 4:1)
Harum autem decor avium etiam exteros nedum dominos oblectat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 1:3)
siquidem mos antiquus lepusculis capreisque, ac subus feris iuxta villam plerumque subiecta dominicis habitationibus ponebat vivaria, ut et conspectu suo clausa venatio possidentis oblectaret oculos, et cum exegisset usus epularum, velut e cella promeretur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 머리말 1:3)
Erat Cappadociae procurator Iulius Paelignus, ignavia animi et deridiculo corporis iuxta despiciendus, sed Claudio perquam familiaris, cum privatus olim conversatione scurrarum iners otium oblectaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 49장1)
illic per otium (neque enim ludicris ignari oblectabantur) dum consessum caveae, discrimina ordinum, quis eques, ubi senatus percontantur, advertere quosdam cultu externo in sedibus senatorum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장5)
neque hunc meum sermonem sic accipi volo, tamquam eos, quibus natura sua oratorium ingenium denegavit, deterream a carminibus, si modo in hac studiorum parte oblectare otium et nomen inserere possunt famae.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION