라틴어 문장 검색

Nec minore liuore ac malignitate quam superbia saeuitiaque paene aduersus omnis aeui hominum genus grassatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 34장 1:1)
ut tandem curare corpus exanimum amicis vacavit, nulla tabe, ne minimo quidem livore corruptum videre, qui intraverant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 10장 13:2)
quem nunc tam longe non inter nota sepulcra nec prope cognatos compositum cineres, sed Troia obscena, Troia infelice sepultum detinet extremo terra aliena solo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b13)
At livor antiqui et implacabilis hostis, humane prosperitati semper et latenter insidians, nonnullos exheredando volentes, ob tutoris absentiam nos alios impius denudavit invitos. 4.
(단테 알리기에리, Epistolae 46:2)
Nam quicunque tam obscene rationis est ut locum sue nationis delitiosissimum credat esse sub sole, hic etiam pre cunctis proprium vulgare licetur, idest maternam locutionem, et per consequens credit ipsum fuisse illud quod fuit Ade.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 34:2)
Os tenerum pueri balbumque poeta figurat,torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem,mox etiam pectus praeceptis format amicis,asperitatis et inuidiae corrector et irae,recte facta refert, orientia tempora notis instruit exemplis, inopem solatur et aegrum.
(호라티우스의 두번째 편지, 158)
Iam incanuit caput, tremunt genua, dentes cadunt et frontem obscenam rugis arat, vicina est mors in foribus, designatur rogus prope:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 11:8)
Igitur clericatum non honorem intellegens sed onus primam curam habuit, ut humilitate superaret invidiam, deinde, ut nullam obsceni in se rumoris fabulam daret, ut, qui mordebantur ad aetatem eius, stuperent ad continentiam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:19)
Procul livor, facessat invidia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 12:5)
inmaculatos in via huius appellans saeculi, quos nulla obscena rumoris aura maeularit, qui obprobrium non acceperint adversus proximos suos.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:4)
dedit hanc contagio labem et dabit in plures, sicut grex totus in agris unius scabie cadit et porrigine porci uvaque conspecta livorem ducit ab uva.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II50)
In quacumque domo vivit luditque professus obscenum, tremula promittit et omnia dextra, invenies omnis turpes similesque cinaedis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI181)
Commoda tractemus primum communia, quorum haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet nec audeat excussos praetori ostendere dentes et nigram in facie tumidis livoribus offam atque oculum medico nil promittente relictum.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI3)
Hanc quoque foede per obscenam turpemque dictu contumeliam violant;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 5:4)
Versaque in obscenum species est falcis aenae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 63:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION