라틴어 문장 검색

noctu demum, cum obscuritas conspectum oculorum ademisset, ad curandum corpus recessit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 22:1)
At rex periculo gloriam accersens et obscuritatem, quae ceteros terrebat, suam occasionem ratus dato signo, ut omnes silentio escenderent in rates, eam, qua ipse vehebatur, primam iussit expelli.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 30:1)
Habeo preter hec preceptorem Phylosophum qui, cuncta moralia dogmatizans, amicis omnibus veritatem docuit preferendam. 12.
(단테 알리기에리, Epistolae 77:8)
Itaque, cum in dogmatibus moralis negotii amicitiam adequari et salvari analogo doceatur, ad retribuendum pro collatis beneficiis plus quam semel analogiam se mihi votivum est;
(단테 알리기에리, Epistolae 93:2)
Et primus dicitur litteralis, secundus vero allegoricus, sive moralis, sive anagogicus. 21.
(단테 알리기에리, Epistolae 97:3)
si ad moralem sensum, significatur nobis conversio anime de luctu et miseria peccati ad statum gratie;
(단테 알리기에리, Epistolae 97:8)
40. Genus vero philosophie, sub quo hic in toto et parte proceditur, est morale negotium, sive ethica;
(단테 알리기에리, Epistolae 109:1)
quod nemo, quantumcunque moralibus et intellectualibus virtutibus et secundum habitum et secundum operationem perfectus, absque fide salvari potest, dato quod nunquam aliquid de Cristo audiverit. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:14)
Nam ad primam per phylosophica documenta venimus, dummodo illa sequamur secundum virtutes morales et intellectuales operando;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:17)
Servius Tullius deinceps gubernacula urbis invadit, nec obscuritas inhibuit quamvis matre serva creatum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 48:1)
Postremo Marius auctis admodum copiis, cum pro obscuritate generis sui capite censos sacramento adegisset, iam fusum et saucium regem adortus, non facilius tamen vicit quam si integrum ac recentem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 13:1)
Bona verba quaeso, Praetextatus morali, ut adsolet, gravitate subiecit, nec insolenter parentis artium antiquitatis reverentiam verberemus, cuius amorem tu quoque dum dissimulas magis prodis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 4:1)
Cum de Tyriae purpurae quam emi iusserat obscuritate quereretur, dicente venditore:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 14:1)
Dic, Disari, cur qui ita se vertunt ut saepe in orbem rotentur et vertiginem capitis et obscuritatem patiuntur oculorum, postremo, si perseveraverint, ruunt, cum nullus alius motus corporis hanc ingerat necessitatem?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 2:1)
] obscuritatem autem facit hoc loco et synchysis, id est hyperbati longa confusio, et falsa lectio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3487)

SEARCH

MENU NAVIGATION