라틴어 문장 검색

unde obscurantur formae singulae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:6)
Recentes enim oboriantur homines qui eam obscurant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 9:10)
Attamen si bene collocetur, virtutes splendere facit, vitia erubescere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:14)
Astra inclinationis naturalis obscurantur nonnumquam a sole virtutis et disciplinae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:6)
Veluti, ut fundum sit imaginibus decoratum, latera quodque, simul hinc inde vitro variorum colorum, et huiusmodi corporibus politis et radiantibus splendens, circumdatum etiam clausura humilium statuarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 6:11)
Iactantia enim instar vernicis videtur esse, quae ligna non solum splendere fact, verum etiam durare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:27)
Alii contra virtutem suam inter monstrandum obscurant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:5)
Quis credit ei, qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exsiliens de civitate in civitatem?
(불가타 성경, 집회서, 36장28)
Stellae autem splenduerunt in custodiis suis et laetatae sunt.
(불가타 성경, 바룩서, 1장34)
Qui facit stellas Pliadis et Orionem et convertit in mane tenebras et diem in noctem obscurat; qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen eius.
(불가타 성경, 아모스서, 5장8)
Vae stulto meo pastori derelinquenti gregem! Gladius super brachium eius et super oculum dextrum eius; brachium eius ariditate siccetur, et oculus dexter eius tenebrescens obscuretur ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장17)
Sic rerum uersa condicio est ut diuinum merito rationis animal non aliter sibi splendere nisi inanimatae supellectilis possessione uideatur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:6)
Si igitur reuerendos facere nequeunt dignitates, si ultro improborum contagione sordescunt, si mutatione temporum splendere desinunt, si gentium aestimatione uilescunt, quid est quod in se expetendae pulchritudinis habeant, nedum aliis praestent?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:27)
aditusque vis tempestatis ita obscurabat ut vix proximum agnoscere possent.
(카이사르, 히스파니아 전기 3:12)
unde tua in eternum splendebit ecclesia,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM283)

SEARCH

MENU NAVIGATION