라틴어 문장 검색

obsecratio itaque a populo duumviris praeeuntibus est facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 228:2)
concursumque in muros est et matronarum, quas ex domo conciverat publicus pavor, obsecrationes in templis factae, precibusque ab dis petitum, ut exitium ab urbis tectis templisque ac moenibus Romanis arcerent Veiosque eum averterent terrorem, si sacra renovata rite, si procurata prodigia essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 212:2)
ea prodigia hostiis maioribus sunt procurata, et obsecratio in unum diem populo indicta et novemdiale sacrum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 329:2)
ea prodigia hostiis maioribus procurata, et supplicatio circa omnia pulvinaria, obsecratio in unum diem indicta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 169:1)
cum dilectum consules haberent pararentque quae ad bellum opus essent, civitas religiosa, in principiis maxime novorum bellorum, supplicationibus habitis iam et obsecratione circa omnia pulvinaria facta, ne quid praetermitteretur quod aliquando factum esset, ludos Iovi donumque vovere consulem, cui provincia Macedonia evenisset, iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 89:2)
decemviri lustrandum oppidum, supplicationem obsecrationemque habendam, victimis maioribus sacrificandum et in Capitolio Romae et in Campania ad Minervae promunturium renuntiarunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 207:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION