라틴어 문장 검색

Sed haec quamvis grate accepta fuerint, tamen quia pauci convenerant, non erat satisfactum tanto negotio.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 3:1)
Nam sic quaedam, ut commemorat apostolus Petrus, mulieres sanctae, quae in deum sperabunt, ornabant se subiectae suis viris, sicut Sarra obsequebatur Abrahae dominum eum vocans, cuius, inquit, factae estis filiae, cum ad Christianas, non ad Iudaeas feminas loqueretur.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 7:5)
Instructius deliberatiusque fore arbitramur theorematium hoc de mandatis huiuscemodi obsequendis, si exemplum quoque P. Crassi Muciani, clari atque incluti viri, apposuerimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 10:1)
deque ea re ex libris, in quibus scriptum est an omnibus patris iussis obsequendum sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 1:2)
in quibusdam parendum, quibusdam non obsequendum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 5:2)
nihil necesse esse patri obsequi et parere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 6:2)
Media igitur sententia optima atque tutissima visa est, quaedam esse parendum, quaedam non obsequendum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 13:1)
Quod enim utrumque in genere ipso per sese neque honestum neque turpe est, idcirco, si pater iubeat, obsequendum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 20:1)
Duo reliqui Romae manserunt solutosque esse se ac liberator religione dicebant, quoniam, cum egressi castra hostium fuissent, commenticio consilio regressi eodem, tamquam si ob aliquam fortuitam causam, issent atque ita iureiurando satisfacto rursum iniurati abissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 11:1)
Noster autem, qua est rerum omnium verecunda mediocritate, ne si Aelii quidem, Cincii et Santrae dicendum ita censuissent, obsecuturum se fuisse ait contra perpetuam Latinae linguae consuetudinem, neque se tam insignite locuturum, ut absona inauditaque diceret;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XV 6:1)
sed ignobiles tamen et opulenti ἀντι` ἀδοξούντων και` δοκούντων satisfacere sententiae non videntur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, IV 5:1)
Quae, malum, autem ratio fuit vocantibus nolle obsequi quos confiteare ius habere prendendi?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 9:1)
Iam principio, inquit, Pindarus, veritati magis obsecutus, id dixit quod res erat quodque istic usu veniebat quodque oculis , interdius fumare Aetnam, noctu flammigare;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 12:1)
Cui nuncio etsi rex Galliae non prorsus fidem adhiberet, tamen cum serenitate quadam regi respondit sibique satisfactum esse de ea re significavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 7:7)
Profitetur quidem sibi ex iis quae vobis dicta sunt nullo modo satisfactum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 25:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION