라틴어 문장 검색

Haec fora defetigat, patres liberosque committit, venena miscet, gladios tam percussoribus quam legio- nibus tradit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 192:2)
Haec apud sapientem nec umquam in turpes indignosque impingitur nec umquam ita defetigata errat, ut non, quotiens dignum invenerit, quasi ex pleno fluat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 125:6)
sed quia interdum etsi non per foederum veritatem, saltim per indutiarum imaginem quaedam spei nostrae libertatis fenestra resplendet, impense flagito, uti nos, cum maxime potes, affatu paginae frequentis impertias, sciens tibi in animis obsessorum civium illam manere gratiam, quae obliviscatur obsidentis invidiam, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Calminio suo salutem 2:1)
et quamlibet posset triumphalibus adoreis familiae tuae defetigari, non tamen eatenus explicandis antiquorum stemmatibus exinaniretur, ut ob hoc ad narrandam gloriam tuam fieret obtusior;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Ferreolo suo salutem 2:1)
ad hoc, et cum me defetigatum ab excubiis ad deversorium crepusculascens hora revocaverat, vix dabatur luminibus inflexis parvula quies;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 2:1)
cuius spei moram cum pati fortuna obsessorum non potuisset confectaque paucitas oppidanorum opere, vigiliis, volneribus, quae semper eosdem urgebant, per pactionem urbe hostibus tradita inermis cum singulis emissa vestimentis miserabili agmine penates relinqueret, eo forte tempore Camillus cum exercitu Romano intervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 29:1)
Papirio quoque, qui obsessor Luceriae restiterat, brevi ad spem eventus respondit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 209:1)
hoc ego fui hodie solus obsessor fori.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 219)
egomet me coquo et macero et defetigo, magister mihi exercitor animus nunc est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 12)
haec ideo difficulter medicantur, primum quod ex frigoribus concipiuntur, deinde quod defatigatis morbo viribus eorum aer agitatus est
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION